Charter Document - 03779341
Charter Number: | 03779341 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Charter |
Date: | 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Summi patris fuit consilium ut sanctam civitatem suam celestem scilicet Ierusalem que superbia diaboli divisa erat morte dilectissimi filii intercedente redintegraret et per redempcionem generis humani angelica dampna repararet Hac consideracione ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum Willelmi regis filius qui Edwardo regi iure hereditario successit videns ecclesiam Anglorum ex parte diuisam et discordantem resarcire concupiui quod male scissum fuerat et ad unitatem vere caritatis reuocare quod diu discussum sub discordia manserat Redemi igitur de meis propriis possessionibus calumpniam quam habebat Eboracensis ecclesia et Thomas eiusdem ecclesie archiepiscopus super Lincolniam et super Lindissim et super mansiones Stow et Dudham et dedi pro eisdem ecclesie Sancti Petri Eboraci iure perpetuo possidendas abbatiam Sancti Germani de Seleby et ecclesiam Sancti Oswaldi de Gloucestria cum omnibus ad eas inre pertinentibus Et ita dedi archiepiscopo Thome et successoribus suis abbatiam Sancti Germani sicut Archiepiscopus Cantuariensis habet episcopatum Roffensem Et ipse predicta beneficia benigne dimisit et gratanter Thomas archiepiscopus in eternum consentiente clero eiusdem predictam calumpniam in presentia mea et episcoporum et procerum meorum michi et Roberto episcopo Lincolniensi et successoribus eius Huius autem calumpnie redempcionem feci ego gracia eiusdem Roberti episcopi quia cancellarius meus extiterat Testibus Willelmo rege Thoma Archiepiscopo Ebor Walchelino episcopo Wint Willelmo episcopo Dunelm Anselmo Archiepiscopo Cant Gundulfo episcopo Roff