Charter Document - 03779183
Charter Number: | 03779183 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1067 - 1083 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Willelmus Dei misericordia rex Anglorum et dux Normannorum firmo et corroboro signo et auctoritate mee coniugis et prolis hanc cartam sancte Trinitatis in qua habetur conscripta conventio immo concordia de restitutione cuiusdam vie que Ramata dicitur inter abbatiam Fiscannensem et Rogerium comitem de Monte Gomerico consensu quidem et concessione domni Durandi Troarcensis abbatis et monachorum eius Inter Troarcium igitur et Argentias ibi in marisco quedam via habebatur ab antiquo que ab antiquis Ramata ut diximus antea vocabatur et fortasse ideo Ramata quia ramis et arundinea congerie tantummodo texebatur Siquidem qualiscunque foret sufficiebat viatoribus et asinis oneratis per eam de die in diem venientibus ad molendinos abbatie Fiscannensis Verumtamen per accessum temporis contigit quod predictus comes Rogerius ibidem secus viam Ramatam stagnum cum molendino novo ediderit Porro stagnum istum adeo retentam aquam succrescere coegit ut viam sepe dictam inundatione sui in profundum demergeret ut vel sic abbatie Fiscanni molendinorum suorum usum fructum aliquandiu amitteret Quod monachi egre ferentes nostri ministerii presidium petierunt ut eis damnum huiuscemodi iniuste patientibus misericorditer subvenirem Itaque ad terminum et locum quando et mihi placuit convocato sepe dicto Rogerio comite et nichilominus Durando Troarcensi abbate de cetero vero domno Mauro monacho legato Fiscannensis ecclesie qui etiam tunc temporis preerat ipsius loci obediente in presentia nonnullorum fidelium meorum satis rationabiliter providens utriue ecclesie statuimus concorditer ut de abbatia Fiscannensi darentur Rogerio comiti lxxx libre eo tenore quidem ut impetraret apud abbatem Durandum et monachos eius ibi prope supra viam dimersam aliam quandam viam bonam construi et de monte lapidoso qui ibi est et talem etiam viam que sufficiat non solum viatoribus et asinis sed carris et ceteris vehiculis Me presente me audiente me vidente requisitum est hoc et impetratum Per me hoc factum est Volo precipio obtestor ut indissolubili ter duret Signo et confirmo hoc scriptum sancte Trinitatis caractere sancte crucis Signum regis Willelmi + Signum Mathildis regine + Signum Rotberti consulis + Signum Rogerii comitis + Signum Rotberti filii Rogerii comitis + Signum Bernardi Ospaci + Testes sunt hii Ivelinus Hugo presbiter Heldechinvilla