Charter Document - 03779150

Charter Document - 03779150


Charter Number: 03779150
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1082
Date type: Internal, A.D., Papal, Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Divina eterni conditoris omnipotentis Dei providentia disponente ego Willermus rex Anglorum Normannorum atque Cenomannorum princeps reginaque Matildis uxor mea Balduini Flandrensium ducis filia participes eternorum bonorum cupientes fieri in territorio quod ab antiquis Cadomum appellatur ecclesiam in honorem sancte Trinitatis coedificavimus ibique Dei concessu venerabilem abbatissam et religiosas moniales Deo consecratas pro redemptione animarum in Dei servitio perseverantes perpetue constituimus eisque ne in futuro tempore rebus pro necessariis deficerent clementia Dei patris concedente prospeximus Anno enim ab incarnatione Domini MLXXX tercia indictione antepenultimo anno cycli solaris Willelmo rege in Anglia feliciter regnante XIIII anno eius imperii in Francia vero regnante Phylippo Romanis partibus imperiali iure Henrico apostolice sedis cathedram possidente papa Gregorio renovantes que in priori carta prius fuerant scripta eisque ad augmentum sacrate ecclesie quedam accrescentes auctoritate episcoporum ac primatum nostrorum iterum confirmavimus ea videlicet conditione ut si quis temerario ausu venerande matri ecclesie concessa a nobis beneficia surripere temptaverit persistendo orthodoxorum communitate careat iram omnipotentis Dei anathema factus perpetuam incurrat Ego Will[ermus] rex et uxor mea Matildis regina tradimus huic sancte ecclesie prenominate villam que vocatur Caluiz cum omnibus sibi pertinentibus excepta decima que est sancte Marie Baiocensis Dedimus etiam Oistrehan cum cunctis appenditiis suis hoc excepto quod Robertus ibidem tenet de comite Moritonensi Willelmo qui dicitur Caritas et Ricardo nepote eius sed et Gisleberto Crispino annuentibus pro pecunia quam nos eis dedimus Preterea villam que dicitur Calfur cum suis appenditiis quam regis concessu ego M[athildis] regina emi a Ricardo filio Ragnulfi annuente Aitardo de Nonant de cuius feodo erat Prebuimus etiam assensum donationi qua Radulfus Taxo villam Barge donavit cum cunctis appenditiis suis cumque centum et X acris terre in villa Amblida et uno molendino in eadem Amblida pro sorore sua monacha facta Ego autem M[athildis] regina redemi villam Barge de calumnia a filia Conanni et terram et molendinum in Amblida redemi de calumpnia a Waleranno filio Ranulfi de quorum hereditate fuerat Ab eodem etiam Waleranno ex concessu regis emi ego M[athildis] regina L acras terre in territorio Cadomi et appositum est hoc ad ecclesiam supradictam Radulfo camerario concedente de cuius feodo erat Super hec donavimus et Eschenelvillam predicte ecclesie quam ego regina M[athildis] regis concessu emi a filiis Wimundi Cufel Willelmo et Roberto a quo eodem Roberto ego regina emi terram illam quam habebat in Hetrufivilla et domini mei regis concessu apposita est ecclesie Item annuente domino meo rege emi a Ricardo filio Herluini illas terras quas tenebat in Taxilli et in Monte Boani eo tenore quod Ricardus de ecclesia eas teneret in vita sua et post obitum eius in sua possessione propria possideret ecclesia Item terram quam tenuit Radulfus filius Alani in Willon comparavi ab eodem Radulfo et a Ricardo filio Rainfredi rusticum unum in villa que dicitur Charon et duas garbas decime quam habebat in eadem villa similiter et a Ragnulfo de Barberiis duas garbas decime quam habebat in Charon et hec ex concessu regis ecclesie apposita sunt Preter hec a Milone mariscalco et a Lethselina eius uxore emi ego M[athildis] regina terram quam habebant in Valcellis et quod in ecclesia et in molendino uno eiusdem ville habebant excepto quod Beatrici filie sue ad coniugium suum largiti sunt quod domino meo rege concedente ecclesie subscriptum est Super ea que dicta sunt ego Willelmus rex et uxor mea M[athildis] regina ecclesie prenominate donavimus burgum de Hulmo cum reditibus suis Adelissa amita mea benigniter annuente cuius hereditas erat sed et comitissa A[delissa] de Albamarla concedente eo videlicet pacto ut ipsa teneret in vita sua post obitum vero suum ad victum sanctimonialium sancta possideret ecclesia In territorio autem Cadomi dedimus terras illas quas de me rege Willelmo tenebant Godefridus iuvenis Rogerius conestabulus Willelmus Patric et intra burgum Cadomi unius molendini mei decimam et decimam furnorum ad me pertinentium decimam quoque de Diva de piscibus et de denariis similiter decimam de Divula et de Batvent de sale et denariis eodem modo decimam de Wachei et de Scocei de denariis piscibus et molendinis Item in insula de Gerzoi unum molendinum [et terram] duorum francorum hominum atque medietatem decime de quinque parrochiis et sextam garbam de una parrochia et dimidia sed et terram et decimas quas Rainoldus capellanus noster in eadem insula de me tenebat ipsius Reignoldi precatu postquam monacus effectus est ecclesie predicte concessimus In villa que dicitur Mentrud LX acras terre et in villa Billei terram quam Hernostus clericus ibidem tenuit terramque Radulfi Billei pro qua recepta fuit filia Willelmi in ecclesia Radulfi camerarii et Willelmi filii Theodorici eiusque uxoris concessu de quorum hereditate erat Ad hec adidimus pretitulate ecclesie XX accripennos vinee de quibus tres sunt apud Liriacum cum sex acris terre apud Albam Viam VII quos ego regina emi a Willelmo de Aillio concessu Rogerii filii eius et Ricardi comitis Ebroicensis et Anschitilli de Altuillio concessu de quorum hereditate erat apud Argentias VII apud Vernun III de istis tribus agripennis Godelef dedit duos et dimidium cum una domo pro eo quod monacha facta est in ecclesia prelibata et soror eius alterum dimidium Donavimus etiam medietatem ville que nominatur Carpichet quam ego regina domini mei regis concessu comparavi ab Eudone filio Thurstini Haldup et a Ragnulfo vicecomite Adelaidis autem filia Thu[r]stini Haldup ad eandem Sancte Trinitatis ecclesiam in qua monacha facta est nostro concessu et Ragnulfo vicecomite et Eudone eiusdem Adelaidis fratre annuentibus alteram medietatem ville Carpiketh cum medietate ecclesie et decime eiusdem ville donavit sed et duas partes ville que Puteus nuncupatur et inter Filcherolas et Herstervillam novies viginti acras terre necnon et illam terram quam Oismelinus Theoderici filius et Herbertus Folenfant tenebant de ea in Goisbertivilla et in Dumol[di]villa et in Cuvertivilla in Coisneriis dimidium molendinum et terram unius carruce in eodem loco in Ruscavilla terram unius carruce in Ingulfivilla terram illam quam de ipsa tenuit Anschitillus in Calvavilla terram unius carruce Dedit etiam hec eadem Adelaidis Fraxinivillam et Maisnile Urselli quas ego M[athildis] regina excambivi ecclesie sancte Marie Baiocensi per Odonem ecclesie eiusdem antistitem concessu domini mei regis pro ecclesiis cum decimis sancti Stephani et sancti Martini Cadomi sicut Anschitillus filius Urf eas tenuerat et pro ecclesia sancti Georgii de castro Cadomi Stigandus quoque dedit ecclesias Falesie cum decimis et ecclesiam Wibrai cum decima et unum molendinum in eodem loco supranominate ecclesie pro filia sua ibidem monacha facta Willelmo de Braiosa de cuius iure erat annuente cui ut concederet ego M[athildis] regina ex concessu regis dedi de pecunia mea Sed et Alveredus de Moion concessit eidem ecclesie terram illam quam soror eius Ala habuerat in coniugio apud Ranvillam pro filia sua que monacha fuerat facta in eadem ecclesia excepto quod ibidem sanctus Leodegarius de Pretellis tenet cuius terre servitium ego regina ad opus ecclesie redemi de Huberto de Ria cuius feodum erat Fredesendis autem Ranulfi vicecomitis amita dedit eidem ecclesie Osbernivillam annuente eodem Ranulfo de cuius feodo erat cui R[anulfo] pro concessu suo dedi ego regina M[athildis] de pecunia mea Dedit idem Ranulfus ecclesie supradicte molendinum unum intra burgum Cadomi situm et in Goisbertivilla terram duorum francorum hominum pro filia sua facta monacha in ecclesia Balduinus filius comitis Gisleberti et uxor eius Emma dederunt eidem ecclesie pro salute animarum suarum ecclesias de la Forest cum decimis et CC acras terre in eodem loco quibus pro concessione ipsorum ego regina M[athildis] dedi de censu meo Murier de Guitot pro salute anime sue dedit predicte ecclesie Osbernivillam supra mare sitam ita tamen ut in vita sua eam teneret et post mortem suam mater ecclesia in sua proprietate possideret Willelmo de Brethoil concedente cui ego regina M[athildis] dedi de pecunia mea pro concessione ipsius quia de eius feodo erat Albereda soror Fulconis eidem ecclesie tribuit terram quam pater suus dederat ei in villa que dicitur Guillon annuente eodem Fulcone que cum esset illius loci soror sepulta ibidem iacet in atrio Billecheldis filia Rogerii quod pater suus donaverat ei in Vernun pro coniugio et ipsa dedit predicte ecclesie nepote eius annuente Willelmo de cuius honore erat cui pro concessu suo ego regina M[athildis] dedi de censu meo Rogerius de Molbrai dedit predicte ecclesie terram quam ipse habebat in Grainvilla pro filia sua ibidem monacha facta Rogerius quoque de Monasteriis pro matre sua ibidem Deo sacrata dedit Salam cum cunctis appenditiis suis et dimidiam silvam de Monte Alboldi atque monasterium de Vals cum decima et terram unius carruce in eadem villa et in uno molendino hoc quod habebat in proprio dominio et terram quam Ricardus tenet in villa que dicitur Lu Fulco autem de Alno dedit eidem ecclesie villam Folebech cum molendinis cunctisque appenditiis suis tam in planis quam in silvis pro uxore sua Haduissa in eodem cenobio monacha facta annuente filio eorum Fulcholino Ascelina filia Alveredi Gigantis dedit ecclesie predicte terram quam habebat in Grandi Campo et in Goi concessu Willelmi filii Alveredi propter quem concessum neptis sua filia Willelmi de Millei ibidem facta est monacha Willelmus Bacco duas partes decime de Bleer et unum rusticum in eadem villa dedit pro sorore sua in eodem loco monacha facta Goiffredus Luvez duas partes decime de decem et octo vilanis et VI acras terre in Colevilla dedit pro filia sua in ecclesia facta monacha Ebremarus XL accros terre in Anglisca villa et XX in Charon et de dimidia decima de Charon duas garbas et in Willon decimam quam emit ipse a Murier sorore Ricardi principis dedit pro filia sua in eodem cenobio monacha facta Petrus quod habebat in Monasteriis dedit pro filia sua que ibi facta est monacha Odo clericus XL accros terre in Campis dedit pro anima sua Willelmi Osberni filii concessu de cuius feodo erat Ecclesiam autem de Burnoldivilla cum decima hoc excepto quod Rogerius filius Hunfredi ibidem tenet mei M[athildis] regine rogatu et O[donis] Baiocensis episcopi concessu prenomitate ecclesie dederunt homines de eadem villa pro salute eorum et parentum suorum animarum sed et ego Willelmus rex homines illos de Burnoldivilla qui erant in mea manu et terram illam quam in eadem villa Hunfridus chamerarius habet predicte ecclesie concessi Alberada uxor Radulfi Taxonis concessit servitium de terra quam Fulcherius Mala Herba de ipsa tenebat in Bledvilla pro salute anime sue Gisla filia Thurstini terram quam habebat in Grai et in Dunvilla cum omnibus sibi pertinentibus dedit eidem ecclesie pro anima sua concessu regis Willelmi et Thurstino nepote suo cuius feodum erat annuente Ego autem Willelmus rex concessi servicium illud quod Goifridus Salomonis et Heltho dapifer reddebant mihi de Grai supradicte ecclesie Wigerius quoque de Sancte Marie ecclesia dedit eidem ecclesie terram quam habebat in villa que dicitur Mortua Femina pro salute anime sue suis nepotibus Wigerio et Alberico assensu[m] prebentibus Radulfus filius Al pro salute anime sue dedit terram quam habebat in Adevilla Albereda Hugonis et Rogerii mater dedit annuentibus ipsis hoc quod habebat in ecclesia et in decima de Hanolvilla et unum accrum terre in eadem villa pro anima sua Hugo pincerna supradicte ecclesie dedit terram de Fago ita ut ipse teneret in vita sua et post obitum eius dicta possideret ecclesia Radulfo de Todenio annuente de honore cuius erat cui ego M[athildis] regina pro concessu illo dedi de pecunia mea Gunnor mater Willelmi de Braiosa Sancte Trinitatis monacha dedit eidem cenobio terram quam habebat in Badvent annuentibus Hugone pincerna et Rogerio de Cuilli de quorum honore erat cui Rogerio ego regina M[athildis] pecuniam dedi pro assensu suo Donavit etiam eadem Gunnor terras quas habebat in Rovres et in Cirreni et in Craiscentevilla et in villa que dicitur Quattuor Putei Mauricio et Albereda uxore eius concessum prebentibus de quorum hereditate fuerat Robertus filius Anffridi dapiferi terram quam habebat in Condet et dimidia prata que habebat in Wiholmi dedit pro Avicia uxore sua in eadem ecclesia monacha facta filiis suis concedentibus Radulfus de Aneriis XXXVI accros terre quam tenebat in eadem villa Aneriis dedit eidem ecclesie pro anima sua quam a Willelmo de Simillei emerat annuente huic donationi Willelmo de Columbariis de cuius feodo erat Ursellus dedit pro anima sua terram quam habebat in villa Sancti Aniani Robertus camerarius dedit terram quam Hadebrandus tenebat in Lovenio pro anima sua et pro amore sororis sue que erat monacha in ecclesia Willermus camerarius dedit unum molendinum iuxta Chetahoil et terram quam ibidem de regina M[athilde] tenebat Robertus Bertrannus dedit Sancte Trinitati duos homines liberos cum sua decima in Columbellis Dedit etiam Emma comitissa de Monscans Sancte Trinitati quicquid habebat in eadem villa pro salute anime sue ipso Roberto Bertranno fratre suo annuente eo pacto et ipsa teneret in vita sua et post obitum suum predicta possideret ecclesia pro recognitione autem doni sacerdos predicte ville quinque solidos in anno dat Sancte Trinitati ad luminaria ecclesie Willermus quoque de Germundivilla dedit Sancte Trinitati decimam quam habebat in Grentivilla pro anima sua et pro adiutorio quod regina ei faciebat Willermus Bloieth autem dedit Sancte Trinitati duas garbas decime quam habebat in Dommaisnilio pro anima sua et pro adiutorio regine Rogerius de Botemont et Willelmus de Maisnillio Malgerii dederunt Sancte Trinitati duas garbas decime quam in Colivilla habebant pro animabus suis et pro adiutorio regine LX agripennos terre quam tenebat tres alodarii in Dusseio et in Ceconio dederunt Sancte Trinitati annuente Roberto filio Hamonis cui regina dedit de pecunia sua Willermus de Warenna concessit Sancte Trinitati servitium de terra quam tenebat Doriel de eo in Anesio et in Barberiis et in Willon annuente ipso Doriel Ad hec Baiocensis Odo episcopus interveniente gratia et dilectione nostra predictam Sancte Trinitatis ecclesiam cum atrio abbatissam cum sanctimonialibus omnem clerum in eodem loco servientem universam familiam eiusdem ecclesie cibo sustentatam ab omni exactione pecunie episcopalium redituum liberam esse concedit Sed et ecclesiam beati Egidii cum atrio ipsius quo modo supradictam liberam et quietam et clericos ibidem servientes eo modo quo supra liberos esse permittit Preterea in ea parte burgi extra murum videlicet Cadomi siti versus ecclesiam Sancte Trinitatis quam ego Willelmus rex predicte ecclesie dedi illius partis burgi parrochiam ad ecclesiam sancti Egidii venire oblationem decimam de pecoribus cum sepultura clericos ibi servientes quiete permittit habere Sed et gablum et consuetudinem culcitrarum quod in eadem parte burgi habebat ecclesie Sancte Trinitatis ascribit Super ea quicumque in his duabus ecclesiis et in atriis earum foris facturam fecerit emendationem pecunie que ab episcopali consuetudine pro foris factura exigi solet eiusdem loci abbatisse episcopo eodem annuente donavit Quicumque autem hominum Cadomensium in vita sua sepulturam sibi in atrio Sancte Trinitatis elegerit licenter habere sine requisitione sepulture idem episcopus a suo sacerdote concedit Et quia Baiocensis episcopus quietem libertatis que dicta est predictis concessit ecclesiis digne recompensationis donum prebuimus antistiti eidem et ecclesie Baiocensi Si quis vero horum omnium que predicte Sancte Trinitatis ecclesie data ostensa sunt temeraria presumptione aliquando quod absit violator effectus in sua impudenti obstinatione perstiterit noverit ille se anathema factum a Domino sancta ac beata fidelium omnium communione privatum divino iudicio perpetualiter esse plectendum Ut igitur universa hec secundum quod a nobis instituta esse noscuntur inconcussa in perpetuum firmitate perdurent adversum Dei ecclesie inimicos ego Willermus rex privilegium regie maiestatis imponens episcoporum ac magnatum meorum quorum nomina subscripta habentur inrefragabili attestatione probavi et legitima sanctione firmavi anno ab incarnatione Domini MLXXXII indictione quinta apostolice sedis cathedram possidente papa Gregorio septimo regni mei XVI anno in Frantia regnante Philippo Romanis in partibus imperiali iure dominante Henrico Signum + Willelmi Anglorum regis Signum + Willelmi Rotomagensis archiepiscopi Signum + Michaelis Abricensis episcopi Signum + Gisleberti Ebroicensis episcopi + Signum Willelmi de Bretuil Signum + Girardi de Gornaio Signum + Radulfi de Todenio Sig+num Matildis regine Signum + Lanfranci archiepiscopi Sig+num Odonis Baiocensis episcopi Signum + Gisleberti Luxoviensis episcopi Signum + Ricardi de Revies Signum + comitis Roberti regis filii Signum + Willelmi regis filii Signum + Henrici regis W[illelmi] filii Signum + Hugonis de Gornelio Signum + Fulconis de Alnou Signum + Willelmi camerarii filii Radulfi Signum + Roberti comitis Moritoniensis Signum + Balduini filii comitis Gisliberti Signum + Hugonis comitis de Cestra Signum + Alani comitis Signum + Rogerii de Monte Gomerico Signum + Rogerii de Monte Bello Signum + Roberti de Bellomonte Signum + Willelmi comitis Ebroicensis Signum + Willelmi de Warenna Signum + Henricis de Ferreres Signum Rogerii pincerne de Ibriaco Signum + Hugonis pincerne