Charter Document - 03779115

Charter Document - 03779115


Charter Number: 03779115
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1079
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Philippus Dei gratia Francorum rex Instituta regia de rebus ecclesiasticis aut secularibus publica vel privata sine ulla iuris controversia priorum regum iussu et auctoritate firmata non violare sed inconcussa servare nostra quoque nulla iuris parte reclamante presentibus ac posteris servanda mandare regii culminis est opus implere Unde notum volumus esse cunctis ortodoxis ecclesie filiis tam presentibus quam longe positis viventibus et nascituris quod sancte Belvacensis ecclesie Guido reverendus antistes orator aures adierit nostre pietatis suppliciter nobis intimans decentissimam basilicam se fundasse in honore et memoria gloriosissimi Quintini martiris A qua nostre sublimitatis decreto ita dominium postulat universe potestatis exterminari ut grex dominicus in eadem basilica Deo serviens nullius extranee potestatis ibidem servientis possit infestatione turbari Cuius petitioni libenter assensum prebemus et regie maiestatis auctoritate sancimus ut deinceps in predicta basilica vel in vico eidem adiacente non episcopus non aliqua quecunque potestas aliquid sibi iuris usurpet preter eiusdem loci prelatum aut eos qui ab eo potestatem acceperint excepto quod Belvacensis sedis antistes defuncto eiusdem loci prelato electione fratrum alium ibidem substituet qui res ecclesie strenue et fideliter administret Ea quoque que eidem ecclesie a predicto episcopo vel ceteris fidelibus donata sunt vel quandoque donanda presenti testamento Deo et ecclesiis debita libertate donamus et inrevocabiliter de cetero possidenda qua precellimus potestate mandamus Quod si quis contra hoc auctoritatis nostre decretum quicquam moliri presumpserit quodque pro reverentia tanti martyris tam pie sanctitum est violare temptaverit regie maiestatis reus iudicetur et sacrilega eius pervasio irrita penitus habeatur Ut autem testatior auctoritas huius nostri possit esse precepti sigillo nostro subter illud fecimus sigillari et nomina sublimium personarum in quarum presentia confirmatum est cum nota cuiusque pariter assignari Ego Phillipus rex Francorum Ego Guillelmus rex Anglorum mea manu subscripsi mea manu subscripsi S[ignum] Rotberti regis dapiferi S[ignum] Galerandi camerarii S[ignum] Hervei buticularii S[ignum] Adam constabularii S[ignum] Anselmi Beccensis abbatis S[ignum] Rodulfi Belvacensis ecclesie thesaurarii S[ignum] comitis Hugonis fratris regis Interfuerunt autem et alii quorum nomina subscripta sunt Ivo eiusdem ecclesie prelatus Alulfus monachus comes Ivo de Belmonte Albericus de Cociaco Gaufridus de Calmonte Lanscelinus casatus Belvacensis ecclesie Rodulfus casatus Belvacensis ecclesie Ansoldus Meldensis Ascelinus de Bullis S[ignum] + Manasse Remorum archiepiscopi S[ignum] + Thetboldi Suessorum episcopi S[ignum] + Vuidonis Belvacensis episcopi S[ignum] + Gerardi Cameracensis episcopi S[ignum] + Rogeri Catalaunensis episcopi S[ignum] + Ratbodi Noviomensis episcopi S[ignum] + Ivonis Silvanectensis episcopi S[ignum] + Huberti Taruannensis episcopi Signum Godefridi cancellarii Signum Warini archidiaconi Signum Arnulfi archidiaconi Actum publice in obsidione predictorum regum videlicet Philippi regis Francorum et Guillelmi Anglorum regis circa Gerborredum anno incarnati Verbi millesimo septuagesimo VIIII anno vero regni Philippi regis Francorum IXX Recitatum vero et confirmatum est sub presentia predicti venerabilis Manasse Remorum archiepiscopi et plurimorum sanctorum patrum Suessionis in concilio quod sub eodem archiepiscopo celebratum est in ecclesia sanctorum martyrum Gervasii et Protasii XVI kalendas Maii Ego Manesses Remensis archiepiscopus mea manu subscripsi Quicunque hoc firmamentum de cetero violare presumpserit Xpisti martyris Quintini accusationem apud districtum iudicem incurrat et nostra auctoritate nostreque congregationis in idipsum tamdiu anathema sit donec digne satisfaciat Ego Gislebertus ad vicem Rogerii cancellarii regis relegendo subscripsi P