Charter Document - 03779091
Charter Number: | 03779091 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1080 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Qui piorum fructus operum ad arcam Domini deferre non possumus ulmus saltem infructuosa vinee palmites sustentare conemur Et quia remuneratorem omnium in iuditio dicturum non ambigimus quod uni ex fratribus meis fecistis michi impendisse cognoscatis hac spe salutifere vocis roborati ut hanc domini sententiam securi audiamus totis nisibus laboremus Scimus enim quia a suo non fraudabant desiderio quos pauperum Spiritu Sancto sublimaverit intercessio Est igitur equum ac salutare consilium ut eis temporale impendamus solatium quorum precibus ad eternum optamus transire consortium Ego itaque Rogerus Porchet qui in multis offendisse me doleo ac propter hoc servorum Dei suffragiis indigeo Deo ac sancte Marie de Bernaco atque domno Vitali eiusdem monasterii abbati et monachis inibi Deo famulantibus quartam partem ecclesie sancti Michaelis de Bolebec concedo atque filiis meis Lamberto scilicet Roberto atque Willelmo concedere facio Ego etiam Hugo de Bolebec ut in regno Dei vel ultimus asscribi merear eidem monasterio et abbati atque predictis monachis aliam quartam partem eiusdem sancti Michaelis dono Nos autem ego Walt[er]us Sifland et Will[el]mus Dunc[in]s servis Dei participari cupientes aliam quartam partem quam a patribus nostris posside ememus predictis servis Dei pro salute nostra concedimus atque Ricardum Fraisnel dominum nostrum concedere exobtamus Ego igitur Ricardus Fraisnel huius beneficii particeps esse desiderans pro remedio anime mee et pro salute parentum meorum atque omnium heredum meorum quod isti fideles mei ecclesie sancti Dei genetricis Marie de Berniaco pia intentione offertur et pia devotione concedo Et ego Ada de Raphetot commissa que peregi deleri cupiens pro remedio anime mee dimidiam partem quarte partis eius ecclesie ipsi monasterio et prefatis servis Dei concedo Concedimus etiam eis nos pariter hic nominati decimam totius telonei nostri de Bolebec et omnium molendinorum nostrorum atque bercuriarum et in ipsa villa concedimus eisdem decem mansuras que nominatim mansuram Odonis presbiteri et in eadem parrochia concedimus eis capellam sancti Martini et quicquid ad ipsam pertinet ut proprium membrum ecclesie sancti Michaelis Et ut hoc donum ratum atque firmum permaneat domino Waltero Gifardo quem de terris nostris patronum cognoscimus concedere supplicamus Ego Walterius Gifardus hoc desiderium baronum meorum scilicet Rogerii Porchet Hugonis de Bolebec Walterii Siflandt Willelmi Duncins atque Ade de Raphetot collaudans quod Deo et sancte Marie de Bernaco ac domno Vitali abbati necnon et monachis sub [ei]us regimine Deo servientibus concesserunt devotissime concedo Et hanc concessionem super altare sancte Dei genetricis Marie de Bernaco impono + Inde sunt testes Willelmus Iudas Rotbertus Delbec Willelmus de Greinvilla Radulfus filius eius Radulfus Bennengel Rotbertus de Spouvilla Petrus de Chenovilla Willelmus filius eius Gulbertus de Bolbec forestarius regis Gothmundus de Bolebec forestarius regis + Ex parte sancte Marie atque Vitalis abbatis testes Goisfridus de Bernaico Radulfus Pichenoth Hugo Affagardus Rogerius Scalardus Adelelmus aurifaber Osbernus filius Normanni Richoardus de Plancet + Acta et recitata atque concessa ante serenissimum regem Will[el]mum anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo primo apud Illebonam in concilio tercia feria sollemnitatis Pentecostes Testibus Will[elm]o Rotomag[en]si archiepiscopo Odone Baiocense episcopo Hugone Luxoviensi episcopo Michaele Abrincensi episcopo Gisleb[er]to Ebroicensi episcopo Willelmo de Britoilo Rogero de Montegomeri Rogero de Bellomonte Rotberto et Heinrico filiis suis Radulfo de Chunchis Hugone de Monteforti Walterio Gifardo Rogerio Bigoth Nigello de Constantino vicecomite Willelmo Berthramno