Charter Document - 03779054
Charter Number: | 03779054 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1087 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives du Calvados - IJ/41 (p4) TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Quisquis Deo seu pro Deo aliquid prestat non ipsum a se alienat sed potius in futurum cum spe vite eterne multiplicandum conservat hoc agit pia creatoris largitas et larga ejus circa creata pietas qui cum bonorum nostrorum non egeat suus est enim orbis terre et plenitudo ejus honorari tamen de nostra substantia immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat Hortatur nos ut ei serviamus tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei retribuamus Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit quasi nostrum rependit in hoc seculo peccata remittens in futuro centuplum accepturis seipsum et regnum celeste promittens Qua spe ductus ego Willelmus Anglorum rex Nortmannorum et Cenomannorum princeps cenobium in honorem Dei ac Beatissimi protomartyris Stephani intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum pro salute anime mee uxoris filiorum ac parentum meorum disposui construendum Cui loco ne divine religionis cultura aliquando propter inopiam desit hoc modo ipsi in posterum mea sollicitudo prospexit Trado igitur prefato cenobio villas juris mei Ceusium Ros Alamanniam Pontem Dive Cathburgum cum colonis et conditionariis seu liberis hominibus cum molendinis aquis pratis pascuis silvis seu omnibus redditibus et consuetudinibus ad eas pertinentibus sicut in meo dominio hactenus habui et antecessores mei Et homines quidem duarum premissarum villarum videlicet Ceusii et Ros qui francam terram non tenent ad servitium ecclesie et monachorum ita liberos et omnino quietos concedo ut nunquam pro aliqua summonitione expeditionis vel alterius cujuslibet rei ipsum servitium intermittant nisi ego ipse per me vel per brevem meum abbatem summoneam quatinus eos nominatim michi mittat et hoc intra fines Nortmannie tantum et nominatim tantummodo pro necessitate belli ab extranea gente imminentis Partem quoque burgi trado in qua prefatum monasterium constructum est a muro in directum occidentem versus sicut via protenditur qua a veteri Beati Stephani monasterio ad urbem Baiocensem itur et ea quoque via qua itur ad Britivillam Sancti Michaelis cum terris et omnibus consuetudinibus de eodem burgo ad me pertinentibus excepto quod extranei mercatores de omnibus que secunda feria ibi ement et venundabunt tamdiu quandiu thelonearius ad stationem suam sedebit et mercatores in communi mercato erunt theloneum ministris qui majori burgo preerunt apportabunt De singulis plaustris et asinis que venalia ligna ferent lignum unum Villarium cum omni territorio suo et de eodem hominum servitia ut servientes mei qui ibi manent michi serviant et propter servitium monachorum servitium meum non remaneat In magno quoque burgo domum Turstini Legrini et domum molendini de Darnestal cum ipso molendino et molendinum quod fuit Rainardi hec omnia quieta ab omni consuetudine De pratis juris mei tria jugera ad Hulmum pratum Brendac preter ea que ad supradictas villas pertinebant Alueum veteris Ulduni a villa Venuncio usque in Olnam fluvium cum tribus molendinis in eodem factis Terram Willelmi Pavoth quam de me tenet Cadomi et Cliville In territorio Britiville alodium quem Rogerius Calvus ibi tenet In territorio Bracii terram Willelmi de Landa Alodium quoque quod Lupus tenet in Bilieto et Walmereto cum parte ecclesie ad eum pertinente In territorio Curleii terram Willelmi camerarii In territorio Badventi vineam cum domo vinitoris quam Hubertus dapifer de me habuit In Barbefloth duas mansuras terre In territorio de Boseval alodium Rodulfi filii Anseredi In Vileriis et in Mara terram quam ibi tenet Willelmus Crassus Terram quoque quam habuit Hugo de Rosel in Grainvilla Silvam de Malopertuso et de Torta Valle et de Folonia et de Casneto cum aquis et terris seu omnibus ad eas pertinentibus hac conditione servata ut monachi ipsius cenobii ipsas silvas nullo tempore destruant vel destrui jubeant propter ipsam terram colendam sive inhabitandam retentis in meo dominio cervis capreolis et apris silvestribus Decimam de Fredernaco Servitium de terra quam Boselinus de Diva tenet in Vileriis et Guarinvilla Concedo quoque fieri ad opus prefati monasterii mercatum in villa cui Balte nomen est In territorio Cadomi feriam trium dierum ita ut quotiens quilibet horum trium dierum in secunda feria evenerit totum mercatum magni burgi sit Sancti Stephani Civitate Rotomagi concedo fieri cellarium unum super Sequanam quietum ab omni consuetudine et habitantes in eo quietos tam in terra quam in aqua per totam terram meam Concedo quoque domum cum viridiario quam dedit eidem cenobio in eadem civitate Bernardus filius Ospaci et sex jugera prati que idem dedit ad Batpalmas et domum quam dedit Willelmus canonicus filius Sueni In territorio Lireti hospitem unum cum terra sua et quattuor arpentos et dimidium de vinea et unam acram terre Intra idem territorium in Audura fluvio concedo fieri molendina duo ita ut tantum spatium de aqua remaneat liberum quatinus quoquomodo aqua se habeat convenienter possint per illud spatium ascendere et descendere tam naves quam pisces Concedo etiam totum allodium quod tenent Osmundus Aculeus Ricardus et Rogerus in territorio Calvi Montis super Divam et etiam totum illud quod tenent quicunque allodiarii infra leugam Pontis Dive In terra Anglorum in comitatu de Devoncsire manerium do quod vocatur Northam In comitatu de Dorseta duo maneria unum quod vocatur Frantona et aliud quod vocatur Biencome In comitatu de Summerseta in territorio Crucre decem hyddas terre et ecclesiam cum omni decima ejusdem territorii In comitatu de Wiltesira ecclesiam de Cosham cum omni terra et decima ad eam pertinente Concedo quoque in comitatu de Nortfolc manerium quod vocatur Welles quod dedit predicto cenobio Willelmus de Scociis cum ecclesia de Morthona et terra cum decima eidem ecclesie pertinente in Essesse Item concedo in comitatu de Essessa maneriolum quod vocatur Panfella et in Lundonia quandam terram que fuit Levreth sitam prope ecclesiam sancti Petri quietam de gelz et de scot et de omnia alia consuetudine que dedit Walerannus filius Rannulfi cum decima totius terre sue quam habet in Anglia tam pro anima sua quam pro mea Signum Willelmi regis S Mathildis regine S Johannis archiepiscopi S Roberti comitis filii regis S Willelmi comitis filii regis Signum Lanfranci archiepiscopi S Odonis Baiocensis episcopi S Hugonis Luxoviensis episcopi S Gisleberti Ebroicensis episcopi S Roberti Sagiensis episcopi S Michaelis Abrincensis episcopi S Gaufridi Constantiensis episcopi S Rogerii comitis de Montegomerico S Roberti comitis de Moretonio S Rogerii de Bellomonte S Roberti comitis de Mellent S Henrici de Bellomonte S Hugonis de Gorniaco S Walteri Gifardi S Ricardi Abrincensis vicecomitis S Hugonis comitis S W comitis Ebroicensis S Willelmi de Bretolio S Roberti Aucensis comitis S Roberti de Belesme S Hugonis de Monteforti S Hugonis de Grentemaisnil S Nigelli de Constantino S Willelmi Dunelmensis episcopi S Ricardi de Corceio S Willelmi Crispini S Ingilranni filii Hilberti S Alani comitis S Willelmi de Warenna S Henrici de Ferrariis