Charter Document - 03777115
Charter Number: | 03777115 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1037 - 1043 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1 |
Charter:
Deo et sancto Petro in G[em]metio Johannem fratrem illorum patre defuncto sub jugo regule militaturo hanc offerentes oblationem cum puero Optulerunt autem centum acres terre quas tenebat Gislebertus Stricarius de eis in Hasvilla ea scilicet conventione ut quemadmodum de illis tenebat de abbate et monachis tener[et] et servitium et consuetudines quas illis solvebat et abbati et monachis solveret Item optulerunt septem libras denariorum pro quibus acceperunt ipsi monachi a Vualterio de Belmeis decimam de Frollandicurte in vadimonium qui moriens in anglica terra pro sue anime rememedio liberam illam Deo concessit et sancto Petro et monachis ipsis servientibus in Gemmetico loricam suam misit in testimonio Hujus donationis testes sunt Hugo de Candos qui eamdem loricam dato pretio ab abbate recepit Rotberto et Baldricus hi autem oblationis ipsi fratres Wilelmus et Hosbernus Lanzelinus Richardus filius Warini Wilelmus Brietot Gislebertus Stricarius Ansfredus prepositus de Hartelvilla Salomon de eadem villa Rotbertus filius Dodonis Wilelmus Cocus Rotbertus filius Mainardi