Charter Document - 03774412
Charter Number: | 03774412 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum W[] uicecomiti de Insula salutem Notum sit tibi et omnibus baronibus meis quod ego concessi Walkelino episcopo dimidiam hidam terre in Vecta insula ad opus ecclesie sue sicut eam sibi pro anima sua concesserat pater meus die qua erat uiuus et mortuus Nec solum autem ibi sed etiam totam terram meam in eadem insula saluo gablo meo per planum per siluam sibi lapides fodiendi dedi licentiam si tamen silua tante paruitatis fuerit ut per eam transeuntis cornua cerui appareant Hoc factum est apud Kenefare Testibus Rann[ulfo] capellano Vrso[ne] de Abetot Croco uenatore