Charter Document - 03773412
Charter Number: | 03773412 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum archiepiscopis episcopis comitibus uicecomitibus prepositis et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius regni Anglie salutem Sciatis quod ego concedo deo et sancto Petro et Walkelino episcopo omnes terras que ad ecclesiam sancti Petri de episcopatu pertinent sicut eas tenebat die qua pater meus uiuus et mortuus fuit et sicut pater meus eas ei concessit uidelicet cum saca et soca et theloneo et toll et team et infangenetheof et omnibus aliis consuetudinibus sicut eas melius habuit tempore patris mei Teste Eudone dapifero