Charter Document - 03773314
Charter Number: | 03773314 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f155r) |
Charter:
Willelmus rex Anglorum omnibus uicecomitibus in quorum uicecomitatibus sanctus Albanus terras habet salutem Volo ut sciatis quod ego retineo abbatem Paulum in meo dominio sicut alios meos abbates cui concedo et concedendo precipio ut ipse habeat et teneat libere et honeste scilicet cum saca et soca et omni consuetudine omnia que ipse habebat illo die quo archiepiscopus Lanfrancus defunctus est Videte ergo ne aliquis presumat eum dissaisire de terra neque de ecclesia neque de decima neque omnino de aliqua re de qua ipse poterit [monstrare] se saisitum esse illo die quando archiepiscopus mortuus est Testibus Walchelino episcopo et Willelmo Peuerello et Eudone dapifero et Gaufrido cancellario Per Ansgerum capellanum