Charter Document - 03773115

Charter Document - 03773115


Charter Number: 03773115
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1

Charter:

Dedit quoque Maurilius de Firmitate decimam de Frontebos in omnibus videlicet in annona in silvis et in his que de silvis exierint in vaccis in equis in ovibus in porcis et in quibuscunque suis magnis et minimis Ex pro his omnibus dedit sibi domnus abbas Guntardus vii libras nummorum caritative et unam untiam auri conjugi sue Hi sunt testes Rotb[er]tus D Ego rex Willelmus concedo ecclesie Sancti Petri Gemmeticensis cenobii et meo sigillo confirmo domum et terram et hortos quos Rainaldus meus capellanus de me Baiocis tenuit et idem locus sic quiete amodo teneat sicuti Rainaldus et Stephanus antecessor ejus ab omnibus consuetudinibus quietius tenuerunt Et ideo hoc facio quia predictus Rainaldus ibi monachus effectus est et hoc testimonio Mathildis mee conjugis regine et Mauricii cancellarii et Willelmi de Bellofago et Willelmi fratris ipsius Rainaldi et Odonis et Henrici capellanorum regine