Charter Document - 03772368
Charter Number: | 03772368 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1094 - 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia rex Anglorum Hugoni lardario salutem Mando tibi et impero sicut ante hoc tibi imperaui ut de lardario meo partem de craspeis reddas Gausberto abbati de Bello que de Hantona Wintoniam delata [est] omni demoratione et calumnia remota quia que pater meus ecclesie de Bello concessit et dedit nolo per me irrita fieri Vide ergo supra forisfacturam meam ut inde amodo clamorem non audiam Teste Iuone Tailebois Apud Tantuna[m]