Charter Document - 03772348
Charter Number: | 03772348 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia rex Anglie H[ereberto] episcopo Norwic et Rogero uicecomiti salutem Mando uobis et precipio quod faciatis habere abbati et monachis de Bello ecclesias et decimas de dominio meo quas eis dedi in dedicatione ecclesie Belli scilicet ecclesiam de Exeling et Middlehala et Eylesham et Trilawe et Nortuna et Mendelesham et Branford et Brantham et Sanforda cum decimis de dominio meo et terris et possessionibus et decimis eisdem pertinentibus ita in pace et quiete sicut ego eis dedi et carta mea confirmaui Presbiteri uero illarum ecclesiarum et homines illus pertinentes sint liberi et quieti ab omnibus placitis et querelis et syres et hundredis et opere pontium et omnibus auxiliis et aliis operibus Testibus Willelmo episcopo Dunell et R capellano Apud Wyndresor