Charter Document - 03772314
Charter Number: | 03772314 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1089 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f155r) |
Charter:
Willelmus dei gratia rex Anglorum Petro de Valoniis et Hugoni de Bello Campo omnibusque meis uicecomitibus salutem Volo ut sciatis quod ego concedo et concedendo precipio ut ecclesia sancti Albani habeat firmiterque teneat et sine calumnia terras ecclesias decimas et omnia que habebat illo die quando rex effectus sum Videte ergo ne aliquis presumat desaisire ecclesiam de his omnibus quibus abbas et monachi legitime potuerunt monstrare illo die esse saisita quia si quis eam desaisire presumpserit sine clamore et iusticia et uos mihi emendabitis et ille qui hoc presumpserit si ei plenam iusticiam non feceritis Teste Lanfranco archiepiscopo