Charter Document - 03771412
Charter Number: | 03771412 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1096 - 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gracia rex Anglie Guihumaro dapifero et Odoni camerario salutem Precipio quod abbas et monachi sancti Sergii ita bene quiete et honorifice teneant omnes terras et decimas et piscaturas et omnes alias res seas quas habent in Anglia sicut eas melius et quietius et honorabilius tenuerunt tempore patris mei et antecessorum meorum et comitis Stephani Quia eis concessi et concedo et uolo ut ea teneant adeo quiete sicut Alanus Rufus []ne[] amplius clamorem inde audiam Quod nisi feceritis precipiam iusticiariis meis quod hoc sine dilacione faciant Teste abbate de Gresteino et Willelmo cancellario Apud Rothomagum die Inocentii