Charter Document - 03771399
Charter Number: | 03771399 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1093 - 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum Radulfo de Marceio et Hulerico de Holeburna et omnibus uicecomitibus in quorum uicecomitatibus canonici mei de sancto Paulo London habent terras salutem Precipio uobis ut dominicas terras canonicorum sancti Pauli predicti permittatis et faciatis sic esse quietas et solutas ab omni gelda et ab omni opere et castelli Londonie et muri et pontis et balii et carecti sicuti precepit breuis patris mei Et si quid propter hoc captum fuit sine mora reddatur Et uidete ne aliqua iniuria illis amodo fiat Et si amplius inde clamorem audiero pro penuria iusticie mihi displicebit et quisque uestrum mihi decem libras emendabit Quia uolo ut res suas pacifice et honorabiliter teneant Testibus W[alchelino] episcopo et W[illelmo] cancellario et Ranulfo capellano Apud Hereford de Wallia