Charter Document - 03771290

Charter Document - 03771290


Charter Number: 03771290
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia rex Anglorum Osmundo Salesberiensi episcopo et Waltero uicecomiti de Wiltesire salutem Mando uobis et precipio quod faciatis habere abbati et monachis de Bello manerio de Bromham cum ecclesia eiusdem manerii et omnibus sibi iuste pertinentibus quod eis dedi precepto patris mei regis Willelmi ita liberum et quietum et in pace sicut pater meus illud melius et liberius et quietius unquam tenuit et ego eis dedi et carta mea confirmaui Et precipio ne aliquis eisdem super hoc molestus sit nec iniuriam faciat super forisfacturam meam Testibus Walkelino Wynt episcopo et Rogero Bigot Apud Wintoniam

Source (click image below to view full size)