Charter Document - 03771183

Charter Document - 03771183


Charter Number: 03771183
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1066 - 1083
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Mathildis regina do Sancte Trinitate Cadomi casulam quam apud Wintoniam operatur uxor Aldereti et clamidem operatam ex auro que est in camera mea ad cappam faciendam atque de duabus ligaturis aureis in quibus cruces sunt illam que emblemati bus est inscupta ad lampadam suspendendum coram sancto altari candelabraque maxima que fabricantur apud Sanctum Laudum coronam quoque et sceptrum calicemque ac vestimentum quod operatur in Anglia et cum omnibus ornamentis equi atque omnia vasa mea exceptis illis que antea dedero alicubi in vita mea Chetehulmum in Normannia et duas mansiones in Anglia do Sancte Trinitati Cadomi Hec ergo omnia concessu domini mei regis facio