Charter Document - 03771168

Charter Document - 03771168


Charter Number: 03771168
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1079 - 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives du Calvados - H/1831/2 (p1)
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Ingilrannus cum Agnete uxore mea trado pro salute mea et pro anima patris ac matris mee Cadomensi cenobio Sancti Stephani ecclesiam de villa quam vocant Halnetum cum omni episcopali consuetudine quam ego et antecessores mei de ea hactenus habuimus et cum episcopali consuetudine omnium ejusdem ecclesie parochianorum Trado etiam totam decimam mearum precationum et corve tarum atque mearum carrucarum si ibi fuerint duas quoque partes decime de tota villa et unam acram terre ubi possit grancia fieri ea conditione ut monachi mittant in eadem ecclesia convenientem clericum Si vero non miserint commonebo eos convenienter sicut fratres meos et si id facere noluerint totum in manu mea retinebo donec clericum ibi mittant qui ecclesie competenter serviat Dabit autem chrisma ecclesia Halneti ecclesie de Balchei sicut dare consuevit Concedo etiam post obitum meum aut uxoris mee terciam partem ejusdem decime Testes de parte Sancti Stephani Anschitillus de Alamannia Anschitillus filius Belesendis Rannulfus filius Ogeri Godefridus Robertus de Ros Rodulfus celerarius De parte Ingilranni Rodulfus filius Anseredi Willelmus Crassus Robertus de Evrecei Alannus filius Nortmanni Peignardi Willelmus filius Danebaldi et Willelmus nepos Ingilranni Ego Serlo de Lingevrio homo peccator et misericordia Dei indigens consilio et auxilio sanctorum virorum providi tradere et tradidi de jure meo cenobio Sancti Stephani de Cadomo ecclesiam de Bruxedello cum tribus acris terre et dimidia et tota recta decima de dominio meo et villanis meis cum tercia parte decime de militibus meis jam dicte ville et de aliis parochianis qui ad eandem ecclesiam conveniunt pro salute mea et uxoris mee filiorum quoque et omnium parentum meorum concedente hoc uxore mea et filiis meis concedente quoque domino meo Willellmo Anglorum rege Normannorum et Cenomannorum principe et Willelmo camerario et Roberto et Molbrai de quorum fedio predicte ville terram et ecclesiam teneo Concessi etiam ut cum predicti milites mei dare voluerint Sancto Stephano totam rectam decimam ut habeat sicut et meam Et ut hec donatio mea firma et stabilis in perpetuum permaneat recepi a Gisleberto tunc temporis abbate jam dicti monasterii ex caritate XLV libras denariorum et duas marcas argenti et Rannulfus filius meus habuit unum bonum palefridum Hoc insuper addito ut si aliquando respexerit me Deus et dederit michi cor ut in prosperitate mea monachus fieri velim pro ista mea donatione et pro ea portione pecunie mee quam tunc habuero recipiant me monachi jam dicti cenobii Testes ex parte mea Rannulfus filius meus Arnaldus de Tilleio Robertus de Maisnil Willelmus Pictavensis et Willelmus de Hotot Ex parte Sancti Stephani Willelmus de Taisel Anschitillus de Maletot et Rogerius filius ejus Anschitillus filius Belesent Godefridus et Osmundus de Vedeves Willelmus filius Tedbaldi Rodulfus celerarius Godefridus filius Guidonis Ego Rannulfus vicecomes Bajocensis trado cenobio Sancti Stephani de Cadomo ecclesiam de Bojavilla cum alodio et omni decima ad eandem ecclesiam pertinenti jure hereditario possidendam et quietam ab omnibus calumniis omnium hominum pro salute anime mee dominique mei Willelmi regis Anglorum principis Normannorum et Cenomannorum et omnium parentum meorum concedente eodem domino meo et propria manu roborante concedentibus quoque filiis meis Rannulfo atque Willelmo et propriis manibus firmantibus Ego Willelmus filius Roberti Goiz trado cenobio Sancti Stephani de Cadomo terram quam tenebat de me Robertus filius Turstini in Starvilla et Columbeio cum domibus virgultis et omnibus servitiis et consuetudinibus que de eadem terra ad me jure hereditario pertinebant pro salute anime mee patris mei matris mee avunculi mei Ricardi vicecomitis fratrum quoque et sororum necnon parentum et omnium amicorum meorum eodem Roberto postulante et deprecante concedente domino meo Hugone Cestrensi comite vicecomite Abrincensi concedentibus etiam fratribus et sororibus meis Ricardo Rodulfo Beatrice Agnete Mabilia tali tenore ut invita et in morte tam ego quam prefati parentes mei et amici beneficium totius jam dicti cenobii obtinere mereamur Testes Rannulfus Tesardus Rogerius filius Murdaci Robertus ipse Isti ex parte Sancti Stephani Ex parte Willelmi Ilbertus Paganus Ricardus Droco Morellus Signum Willelmi regis Anglorum principis Normannorum et Cenomannorum S Roberti comitis filii regis S Willelmi filii regis S Henrici filii regis S Ingilranni filii Ilberti S Rannulfi vicecomitis S Rodulfi filii Anseredi S Roberti comitis de Mellent S Serlonis de Lingevrio S Willelmi archiepiscopi Rotomagensis S Roberti comitis de Moretonio Signum Osberni Gifardi Signum Eudonis vicecomitis Signum Willelmi comitis Ebroicensis S Hugonis comitis S Willelmi Goiz S Ricardi de Corceio S Willelmi camerarii S Nigelli vicecomitis S Ricardi Goiz S Rodulfi fratris sui S Roberti de Starvilla S Willelmi Crispini S Roberti de Molbrai S Rannulfi filii Rannulfi vicecomitis Rodulfus filius Alanni et Butor cum eo fuerunt S Willelmi filii Nigelli de Haga S Ilberti S Rogeri pincerne De nostris hominibus isti Willelmus de Taisel Anschitillus filius Belesent Rodulfus celerarius Anschitillus de Alamannia Robertus de Maisnil Ingulfus de Diva Pro hac donatione hujus decime de Boiavilla habuit Rannulfus vicecomes quinquaginta quinque libras denariorum