Charter Document - 03771115

Charter Document - 03771115


Charter Number: 03771115
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1

Charter:

Anno MLXXVIIII ab incarnatione Domini XIII anno imperii Guill[el]mi Anglorum regis concessit Walterus Broch et Hugo frater ejus pro redemptione animarum suarum atque antecessorum suorum scilicet patris et matris et aliorum propinquorum sancte Marie sanctoque Petro in Gemmetico ad victum monachorum ibi Deo famulantium ecclesiam ville que dicitur Cricheboum cum decima et duabus acris terre ad ecclesiam pertinentibus Et ut hoc firmiter maneat signo sancte crucis adnotamus et adfirmamus Walterus Broch Hugo ejus frater Hugo de Morazs Walterus filius Durandi Warnerus Rodulfus filius Bernier Walchelinus Ego vero idem [H]ugo frater Walterii Broch cum monachus fierem concessi eidem loco ecclesiam de Topesfelle quam de Richardo filio Gisleberti comitis tenebam quod ille primum contradixit postea conse[n]sit Testes Vualterus filius Germundus de Villare Paganus de Capellis Rodulfus Broch Hugo de Vuanci