Charter Document - 03771112

Charter Document - 03771112


Charter Number: 03771112
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1070 - 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 1 num 316/11
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancteque Ego Willelmus Dei miseratione patronus Normannorum rex etiam Anglorum timore Dei tactus et amore et precavens mihi in futurum concedo et confirmo sancte et individue Trinitati et ecclesie Fiscannensi omnes terras suas in Anglia terra scilicet terram de Staningis et terram de Bereministri cum omnibus omnino appenditiis terrarum cum omnibus legibus et libertatibus liberis consuetudinibus et quietantiis omnibus placitis et querelis et causis omnibus que sunt vel fore possunt absque ulla inquietudine vel diminutione cuiuslibet secularis vel iudiciarie potestatis sicut res ad fiscum dominicum pertinentes Quare inviolabiliter precipio quod predicte terre cum omnibus omnino earum appendiciis et earum possessionibus libere sint et quiete ab omni consuetudine terrene servitutis et ab omni dominatione et subiectione baronum vel principum et omnium aliorum et quod abbas et monachi ecclesie Fiscannensis vel eorum ministri omnem regiam habebant libertatem et consuetudinem et omnem iusticiam suam de omnibus rebus et omnibus negotiis que in terra sua evenient vel poterunt evenire Nec aliquis nisi per eos se inde intromittat quia hoc totum regale beneficium est et ab omni servitute quietum Similiter concedo et confirmo predicte ecclesie Fiscannensi pro anima mea et omnium predecessorum meorum omnes terras suas in Normannia cum omnibus eorum pertinenciis cum omnibus dignitatibus liberis consuetudinibus et quietantiis omnibus quas dominus predecessor meus comes Normannorum Ricardus in elemosinam predicte dedit ecclesie quietas ab omni inquietudine vel diminutione cuiuslibet secularis vel iudiciarie potestatis sicuti res ad fiscum dominicum pertinentes Quod non solum multorum relatione didici sed etiam litteris eius sigillatis Si vero aliquis contra hanc confirmationem meam aliquid presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat et coactus auri libras centum ad fiscum dominicum persolvat Hoc autem ut ratum et stabile omni tempore permaneat assensu coniugis mee et prolis et procerum meorum regia auctoritate et crucis caractere confirmo et manibus fidelium meorum corroborandum trado + Signum Willelmi regis Anglorum + Signum Willelmi comitis filii regis + Signum Mathildis regine Anglorum + Signum Roberti comitis filii regis + Signum Odonis episcopi Baiocensis + Signum Rogeri de Bello monte + + Signum Henrici de Bellomonte + + Signum Roberti comitis Meritonis + Signum Fulconis de Mosteriolo + + Signum Roberti de Bellomonte + + Signum Hugonis comitis Cestre + + Signum Bernardi filii Ospaci + Signum Roberti de Montegomerico + + Signum Willelmi abbatis Cormeliensis + Signum Osmundi cancellarii +