Charter Document - 03770486
Charter Number: | 03770486 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1087 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus dei gratia rex Anglorum concedo sancto Petro de Cluniaco in obedientiam sancti Martini de Campis que est Parisiis scilicet pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro anima Iuheli qui huius dator est elemosine et parentum suorum ecclesiam de Barnastapola cum omnibus rebus que eidem ecclesie pertinent hoc solo excepto quod eius capellano attinet et hoc est tantummodo domini sueque proprie familie oblatio Quod autem superest plurimorum testimonio trium solidorum numerum non excedit per annum Preterea hoc quod idem habet in Piltona tam in terra quam in hominibus Terra quidem duabus carrucis sufficit que in dominio est homines uero decem solidos per annum reddunt Preter hec etiam quicquid ipse in Pallanda uidelicet similiter terram in dominio que duabus carrucis sufficit et homines qui per singulos annos quindecim solidos reddunt et unum molendinum quod singulis annis uiginti solidos reddit et in Tauestoc quindecim solidatas redditus Preter hec autem omnium dominicarum suarum duas partes tam animalium quam segetum lane et caseorum seu ceterorum Et nominatim molendini de Boni et decimam piscine Framinctorine et illius piscine que est apud Tauestoc Et decimam uiginti solidorum quos ipse habet in Barnastapola uidelicet duos solidos et unum burgensem apud Essecestram qui per annum reddit duos solidos De hac itaque elemosina predicta ego Willelmus rex Anglorum concedo ut ecclesia prefata sancti Martini de Campis quadraginta solidos singulis annis propriis usibus habeat Quod autem superfuerit fratres qui loco predicto id est ecclesie de Barnastapala deseruient in suis necessariis habeant Et ut hec largitio firma inconcussaque omni tempore permaneat sigillo sancte crucis manu propria ego ipse confirmo + Huicque confirmationi fideles meos subscriptos testes adhibeo Iohelem Robertum Balduini filium Rog[erum] de Nouant Ra[dulfum] episcopum de [] fratrem H[enricum] regis Henricum comitem de War Ro Ricardi filium Ra[dulfum] Bigot