Charter Document - 03770481

Charter Document - 03770481


Charter Number: 03770481
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1096 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f46r)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f43v)

Charter:

W[illelmus] rex Angl[orum] Th[ome] archiepiscopo et R[anulfo] episcopo et omnibus uicecomitibus suis et fidelibus francigenis et anglicis regni Anglie salutem Precipio et defendo ne monachi uel homines sancti Cuthberti ullo modo placitent uel respondeant de terris uel hominibus uel consuetudinibus uel aliis rebus de quibus saisiti erant die qua Will[el]m[us] episcopus Dunelmensis uiuus et mortuus fuit sed ita bene et quiete et in pace omnia sua cum saca et soca et tol et team et infange[ne]theof et omnibus aliis consuetudinibus infra burgum et extra teneant sicut melius tenuerunt in predicto tempore Et si quid inde postea ablatum est reddatur eis Testibus W[illelmo] cancellario et W[illelmo] Peuerello

Source (click image below to view full size)