Charter Document - 03770468

Charter Document - 03770468


Charter Number: 03770468
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1093 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum H[enrico] comiti et Goscelino preposito salutem Precipio uobis ut saysiatis abbatiam sancti Benedicti et Ranulphum monachum de centum acris terre et sex acris prati et de quattuor hominibus et de triginta acris in Burgo et de tribus bordariis sicut ecclesia sancti Benedicti inde erat saysita eo die quo pater meus fuit uiuus et mortuus Et sciatis quod ista terra inbreuiata fuit in mei breuibus ad opus ecclesie sancti Benedicti qui sunt in thesauro meo Wyntonie Et hoc testantur breues mei de c acris terre et sex acris prati et quattuor hominibus in Wyntertona et triginta acris in Bure et iij bordariis Testibus episcopo Dunelm et W[illelmo] cancellario

Source (click image below to view full size)