Charter Document - 03770458

Charter Document - 03770458


Charter Number: 03770458
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1089 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum Haimoni uicecomiti et omnibus baronibus suis de Kent salutem Mando uobis et firmiter precipio ut clausuras faciatis contra abbatem de Bello ad manerium de Wi sicut facere solebatis quando pater meus illud in manu suo tenebat Nominatim uero omnibus hominibus tuis H uicecomes et Willelmi de Edesham et Willelmi Folet et Rodberti Himing et R Herengod et omnibus hominibus H de Munfort et fratribus de Cilleham mando et precipio uobis ut hoc faciatis nec ullus excipiatur qui aliquid tenet contra predictum manerium nec etaim dominium archiepiscopi excipio quod in manu mea teneo quia sicut pater meus illud tenuit et ecclesie Belli per breue suum concessit ita liberum omnino et quietum ab omni consuetudine et omni geldo et scotto et opere castellorum et pontium concessi et concedo cum omnibus consuetudinibus suis quas idem pater meus in eo habuit et quas haberem si illud in manu mea tenerem Si quis hoc manadatum facere contempserit pro forisfactura decem librarum michi emendabit Testibus Rogero Bigot et Hugone de Belcamp Apud Wyndesoram