Charter Document - 03770457

Charter Document - 03770457


Charter Number: 03770457
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1088 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum A[iulfo] uicecomiti omnibusque baronibus de Sumerseta salutem Sciatis quod ego annui episcopo Iohanni facere warennam ut diuisiones terrarum eius et Nigelli de Gurnaio sunt usque ad pontem lapideum de Dunkertuna ut iter de Fos uadit et exinde ita ut aqua de Radeford cadit in aquam de Auena et exhinc per aquam de Auena usque ad supradictas diuisiones terrarum Et si aliquis uenandi causa in hac warenna inuentus fuerit emendabit ut consuetudo est in warenna regis Testibus A uicecomite et Waltero de Vernun