Charter Document - 03770449
Charter Number: | 03770449 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1087 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f37r) |
Charter:
Willelmus rex Anglorum H[umfrido] camerario salutem Fac conuenire et consedere tres hundredos et dimidium apud Flictehamburch propter terram illam de Holm que pertinet ad Ringstedam et quam abbas Ramesie reclamat ad uictum et uestitum monachorum suorum Et si abbas poterit ostendere ratione et testimonio comprouincialium quod antecessor illius eandem terram habuerit eo die quo pater meus fuit uiuus et mortuus tunc precipio ut illam terram et omnia que iuste pertinent ad abbatiam suam pacifice et honorifice habeat Teste R[ogero] Bigoto Apud Wynd[esoram]