Charter Document - 03770442
Charter Number: | 03770442 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum Mauricio Lundoniensi episcopo et Petro de Valoniis et omnibus baronibus suis ceterisque fidelibus francigenis et anglicis de Essessa salutem Sciatis me dedisse Eudoni dapifero meo illas duas mansiones quas uxor Phyni Dani de patre meo tenuit die qua fuit uiuus et mortuus Tibi uero Petro precipio ut liberes sibi easdem mansiones Ego enim uolo quod Eudo eas habeat et teneat sicut unquam melius et honorabilius eas habuit predictus Phinus Danus cum omnibus que ad eas pertinent Teste episcopo Dunelmensi