Charter Document - 03770423

Charter Document - 03770423


Charter Number: 03770423
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1094 - 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Apud Fulcardi montem placitum fuit in curia Regis Willelmi iunioris inter monachos de Salmur et Philippum de Braiosa de his causis que infrascripte sunt Monachi de Salmur inter cetera que super Philippum de Braosa et super Fiscannensem ecclesiam clamabant clamabant etiam parrochiam que ad Sanctum Cuthmannum pertinet de castello de Staninges de Beddingas et de Bedelinghetona Hoc agnoscens Willelmus abbas tertius ipsi placito interfuit Et ibi comes de Mellent Robertus perhibuit abbati et monachis eius testimonium quod tota parrochia Sancti Cuthmanni et quicquid ad eam pertinet diracionata fuisset in curia Regis Willelmi antiquioris ad habendum ecclesie Fiscannensi absque cuiusquam calumpnia Et quia Philippus qui presens erat hoc non contradixit sed concessit et monachi de Salmur similiter concordatum et iudicatum fuit ut quicquid monachi de Salmur acceperant post mortem regis et in decimis et in sepulturis et in offrendis et in omnibus aliis rebus que pertinent ad ecclesiam Sancti Cuthmanni reddant ecclesie Fiscannensi Sed dum hoc prolongaretur misit rex litteras sigillatas ad iusticiarios suos de Anglia scilicet ad Radulfum episcopum de Cicestria Ragnulfum capellanum Hamonem dapiferum et Ursonem de Abetot in quibus precepit ut facerent ecclesiam Sancte Trinitatis habere totam parrochiam Sancti Cuthmanni et decimas et corpora et omnes costumas tam de viuis quam de mortuis sicut pertinebant ad predictam ecclesiam Sancti Cuthmanni antequam Willelmus de Braosa haberet castellum de Brembra et quicquid de supradictis costumis monachi de Salmur ceperant reddi In hoc placito iudices ex parte regis sederunt Robertus comes de Mellent Eudo dapifer Willelmus Gifardus cancellarius Willelmus de Wereluuast Willelmus filius Ogeri Ex parte Sancte Trinitatis fuerunt Willelmus abbas Hugo prior Rogerius Baignart Raherius Philippus de Braiosa Fulbertus archidiaconus Rogerius filius Gerolt Gaufridus Martel Willelmus Grenet Ingelrandus Ricardus de la Mara Odo filius Ansgeri Willelmus Malus Conductus et alii multi

Source (click image below to view full size)