Charter Document - 03770409

Charter Document - 03770409


Charter Number: 03770409
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1093 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum Roberto Lincoliensi episcopo et Osberno uicecomiti et omnibus baronibus suis et fidelibus salutem Sciatis me concessisse sancto Petro de Burc et Turaldo abbati et monachis eiusdem ecclesie ad uictum eorum terras illas quas Iuo Tailebois de predicto abbate tenuit et ipse idem Iuo eisdem monachis in uita sua reddidit ita scilicet ut post excessum eius ad dominium sancti Petri redirent testante cyrographo ab eodem Iuone et Turaldo abbate conscripto Hec autem sunt terrarum nomina scilicet Scotra et Walecote cum omnibus appenditiis suis in siluis et pratis et aquis et piscariis et molendinis et domibus infra burgum et extra Et uolo et precipio ut honorifice et quiete teneant eas sicut melius tenent alias terras de dominio sancti Petri cum consuetudinibus et legibus suis Et defendo ne aliquis eis super hoc iniuriam faciat Huius rei testes sunt Will[elmus] Giffardus cancellarius et Eudo dapifer et Rogerus Bigoto et Willelmus Peuerell[us] de Notingham et Osb[ernus] uicec[omes] Lincol[ie] et Atselinus de Walteriuilla et Ricardus Engaina + Signum regis Willelmi + Signum Willelmi Giff[ardi] cancellarii + Signum Rogeri Bigot + Signum Willelmi Puer[elli] de Noting[ham] + Signum Eudonis dapiferi

Source (click image below to view full size)