Charter Document - 03770402

Charter Document - 03770402


Charter Number: 03770402
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1087 - 1097
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum baronibus suis et omnibus fidelibus francis et anglis de Middelsexa salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Petro Westm et Gisleberto abbati manerium de Eye quod Goffridus de Magna uilla et uxor eius dederunt eidem ecclesie pro animabus eorum Et uolo et concedo ut omnes leges et consuetudines quiete et solute in illo manerio habeat sanctus Petrus et abbas hoc est sacam et socam toll et theam latronem et omnes consuetudines in uia et extra in festo et extra Et defendo ne aliquis sit ausus ei uel suis hominibus inde super hoc aliquam iniuriam facere Testibus Walchelino episcopo et Haim[one] [et alii] Apud London

Source (click image below to view full size)