Charter Document - 03770401
Charter Number: | 03770401 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum Willemo uicecomiti filio Baldewini et omnibus baronibus suis et ministris qui habitant in Deuonescira salutem Notifico uobis quod mea condonatione ecclesia beati Olaui regis et martyris a monachis Belli edificata in honore beati Nicholai quam cum omni terra que pertinet ad ecclesiam suprascripti martyris meo priuilegio uidelicet literis et sigillo liberam facio et ita liberam et quietam per omnia cum saca et soca et tol et theam et infangenetheof et warpeni et murdro et omnibus consuetudinibus et operibus et auxiliis sicut pater meus liberam fecit ecclesiam sancti Martini de Bello ubi hostem deuicit et ubi coronam regni hereditariam sibi bellando adquisiuit Testibus Walchelino Wintoniensi episcopo et Rogero Bygot Apud Wintoniam