Charter Document - 03770400

Charter Document - 03770400


Charter Number: 03770400
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1093 - 1097
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p369)

Charter:

Willelmus rex Anglorum Walterio uicecomiti et omnibus baronibus suis francigenis et anglis de comitatu de Gloecestre salutem Sciatis me dedisse ecclesie sancti Andree de Rouecestra et episcopo Gundulfo manerium Estuna quod fuit Gode comitisse et quicquid ad illud pertinet ita solidum et liberum et quietum sicut ipsa comitissa habuit illud unquam melius et sicut ego ipse etiam illud habui in meo dominico cum omnibus consuetudinibus que anglice nominantur soca et saca toln et team et infangenetheof Et hoc facio pro anima patris mei et matris mee et pro anima mea Testimonio Walcelini episcopi Wintoniensis et Rodberti episcopi Lincoliensis et Willelmi cancellarii et Rannulfi capellani et Eudonis dapiferi et Rogerii Bigot et Hugonis de Euermou