Charter Document - 03770396
Charter Number: | 03770396 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1096 - 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f43r) |
Charter:
Willelmus dei gratia rex Anglie Thome archiepiscopo et R[oberto] episcopo et omnibus uicecomitibus et baronibus et fidelibus suis francigenis et anglicis regni Anglie salutem Precipio et defendo ne monachi sancti Cuthberti uel homines sui ullo modo placitent aut respondeant de terris uel hominibus uel consuetudinibus aut de ulla re unde saisiti erant die qua Willelmus episcopus Dunelmensis uiuus et mortuus fuit sed ita bene et quiete et in pace cum sacca et sokene et tol et team et infangentheof et cum omnibus consuetudinibus infra burgum et extra omnes res suas teneant sicut unquam melius et quietius tenuerunt uel episcopus eorum die qua episcopus uiuus et mortuus fuit Et si de ulla re post mortem ipsius episcopi sunt desaisiti precipio ut sine mora sint resaisiti Et si aliquis eos desaisierit aut aliquam iniuriam eis amodo fecerit volo sciatis quod pacem meam super eos fregerit et ipse emendabit mihi fracturam pacis mee Testibus Walkelino episcopo et Willelmo cancellario Apud Salesburiam