Charter Document - 03770386

Charter Document - 03770386


Charter Number: 03770386
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1094 - 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum R episcopo Lincolnie et omnibus baronibus et fidelibus suis salutem Sciatis omnes quod ego concedo Deo et sancto Nicholao et monachis eius omnia que in regno meo adquisierunt uel adquisituri sunt legaliter et nominatim donum quod eis Iuo Taleboys dedit scilicet manerium illud quod uocatur Spallingua cum omnibus ei pertinentibus cum saca et soca et tol team et infangentheof et in omnibus aliis consuetudinibus suis et cosdumis ita liberaliter pacifice et quiete sicut unquam aliquis ante eos melius liberalius quietius illud habuit et tenuit Similiter et ego Guillelmus filius suus rex Anglorum post eum concedo omnia auctorizo et confirmo Deo et sancto Nicholao et monachis eius sicut ipse pater meus ante me concesserat auctorizauerat et confirmauerat Ego Henricus Dei gratia rex Anglorum concedo auctorizo et confirmo Deo et sancto Nicholao et monachis eius omnia que in regno meo habent uel habituri sunt sicut pater meus Willelmus rex et frater meus Willelmus rex concesserunt auctorizauerunt et confirmauerunt et ubicumque in dominio meo aliquid habent tam in Anglia quam in Normannia pro pace nostra ac salute necnon requie animarum nostrarum parentumque nostrorum et omnium fidelium defunctorum Testes Robertus episcopus Lincolniensis Willelmus episcopus Dunelmensis Robertus filius Hamonis Willielmus cancellarius Eudo dapifer Rogerus Bigot et alii multi de curia regis