Charter Document - 03770378
Charter Number: | 03770378 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1096 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo sexto regni autem inclite recordationis secundi Guillelmi ix misit idem rex in quadragesima optimates suos in Deuenesiram et Cornubiam et Exoniam Walcalinum uidelicet Wyntoniensem episcopum Randulphum regalem capellanum Willielmum Capram Hardinum Belnoldi filium ad inuestiganda regalia placita Quibus in placitis calumpniati sunt cuidam mansioni abbatie Tauiensis nomine Wlurintune dicentes et affirmantes illam mansionem iniuste attinere Tauystochiensi abbatie set potius illam regali dominio semper recte insistere Dictis quorum et calumpniis nos abnegantes comprobauimus mansionem illam plurimorum auctoritate antecessorum nostrorum Tauystochiensi abbatie absque ulla calumpnia perhenni iure pertinere Qua de causa una cum regalibus supradictis placitatoribus regem Anglorum requesiuimus quatinus illam mansionem supradictam pro dei amore et sancte Marie Tauiensi abbatie absque ulla calumpnia perhenni iure concederet subiacere Quibus quidem auditis et enarratis ante regem ipse rex petitioni nostre adquiescens pro anima patris sui et matris sue abbatie dei et sancte Marie Tauiensis ecclesie illam mansionem uidelicet Wlurintune imperpetuo restituens in hec uerba respondit [] In cuius manubrio inseritur talis scriptura + Ego Willelmus rex dedi deo et sancte Marie de Tauistoc terram Wlerintun
Markups
Names Markup:
Anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo sexto regni autem inclite recordationis secundi Guillelmi ix misit idem rex in quadragesima optimates suos in Deuenesiram et Cornubiam et Exoniam Walcalinum uidelicet Wyntoniensem episcopum Randulphum regalem capellanum Willielmum Capram Hardinum Belnoldi filium ad inuestiganda regalia placita Quibus in placitis calumpniati sunt cuidam mansioni abbatie Tauiensis nomine Wlurintune dicentes et affirmantes illam mansionem iniuste attinere Tauystochiensi abbatie set potius illam regali dominio semper recte insistere Dictis quorum et calumpniis nos abnegantes comprobauimus mansionem illam plurimorum auctoritate antecessorum nostrorum Tauystochiensi abbatie absque ulla calumpnia perhenni iure pertinere Qua de causa una cum regalibus supradictis placitatoribus regem Anglorum requesiuimus quatinus illam mansionem supradictam pro dei amore et sancte Marie Tauiensi abbatie absque ulla calumpnia perhenni iure concederet subiacere Quibus quidem auditis et enarratis ante regem ipse rex petitioni nostre adquiescens pro anima patris sui et matris sue abbatie dei et sancte Marie Tauiensis ecclesie illam mansionem uidelicet Wlurintune imperpetuo restituens in hec uerba respondit []embed In cuius manubrio inseritur talis scriptura + Ego Willelmus rex dedi deo et sancte Marie de Tauistoc terram Wlerintun