Charter Document - 03770353
| Charter Number: | 03770353 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1087 - 1094 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cum omnis mundanorum possessio hominibus et deo [ad hoc] concedatur ut ipsi digne inde seruiatur [dignum est ut qui eas possident auctori omnium vigilanter de eis serviant ut in reditum summi regis Euge illud audiant quod ducet ad vitam] Hoc considerantes ego Rogerus comes uxorque mea Adelidis unum ex possessione manerium quod Celtona uocatur damus et perpetuo habendum concedimus ecclesie sancti Petri Cluniaci et sancte Marie de Marcilleio tam ipsum manerium quam omnia que ad illud pertinent in terra pratis [aqua et silva excepta silve venatione et ejus vastatione] Hoc autem deuotionis nostre donum concessit dominus noster Willelmus Anglorum rex [et dux Normannie concedit hoc idem dominus noster Willelmus rex] filius eius et successor in regnum [et ut firmum et inconcussum perpetuo maneat sua subscriptione et sigilli sui consignatione corroborat Ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum hanc suprascriptam donationem concedo et signo Sancte Crucis manu propria confirmo] Signum Willelmi regis Signum Rogerii comitis Signum Henrici de Bellomonte Signum Thome archiepiscopi Signum Roberti filii Hamonis
