Charter Document - 03770342
Charter Number: | 03770342 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Nulla probabiliori auctoritate preterita declarantur quam ut certa litterarum titulatione designentur Tali igitur nos suffulti veritatis assertione preterita futurorum commendantes memorie garrulitati falsidicorum disponimus obviare Sciant ergo tam presentes quam futuri Guill[el]mum de Braiosa sancto Florentio et monachis eius ecclesiam beatissimorum Gervasii et Prothasii dedisse terramque ipsi ecclesie pertinentem et alia plura Hoc itaque dono patrato supradicti monachi ceperunt pro posse locum edificare ibique manere Hoc autem de Lonleio monachi considerantes magna succensi invidia moliti sunt iam dictam calumpniari ecclesiam magni regis Anglorum aures clamore pulsando Hunc ergo clamorem fecit Hugo abba Lonliacensis Quem clamorem rex audiens credens quia veram intulissent querimoniam mandavit Guillelmo de Braiosa ut monachis Lonlei rectum teneret in curia sua Quo audito Guillelmus ivit ad curiam videlicet apud Cadumium rectum tenere monachis in presentia regis Monstravit itaque tota regis audiente curia que tunc ibidem erat non illis quod calumniabantur donasse sed commendasse tali etiam conditione ut paulatim loco crescente ibidem per ipsorum consilium capituloque favente fieret abbatia Demonstravit etiam ob hoc illos iam memoratam sibi ecclesiam dereliquisse quia non illis donaverat eam sed commendaverat et quia nolebant ibidem abbatiam constituere si rebus crescentibus quandoque fieri posset sed pro cella habere Quod eis non concessit domnus Guillelmus videlicet pro cella tenere et ob hoc totum sibi dimiserant quod tunc calumniabantur Miraba[tur] etiam de hoc quod matre sua tenente supradictam ecclesiam alias ecclesias ipsi pertinentes cui dederat eas postquam monachi dimiserant nec clericis tenentibus multo tempore quibus post matrem commendaverunt eas sed quia sordide vivebant abstulerat nullatenus calumpniati fuerant Postquam vero monachis sancti Florentii dederat favente etiam abbate Hugone versutias et calumpnias commovebant Hoc totum monstravit et recitavit domnus Guillelmus de Braiosa apud Cadumum in presentia nobilissimi regis Guillelmi cunctis audientibus qui aderant quando Hugo abbas Lonliacensis calumpniatus est elemosinam suam quam Deo sanctoque Florentio et monachis eius donaverat Audita ergo Guillelmi ratione iudicavit rex et tota curia que ibidem erat domnum Hugonem abbatem iniustam fecisse calumpniam super elemosinam Guillelmi quia sic dimiserat eam ut in illo retulerat placito Hoc siquidem facto iudicio confusus abbas et verecondus et eius monachi nil habuerunt Hoc itaque viderunt et audierunt Gervasius de Domfront Herbertus filius Haimerici Unfredus cementarius et alii plures Isti fuerunt ex parte Hugonis abbatis Ex parte autem domni Guillelmi fuerunt isti Herbertus filius Gundoeni Odo Rufus Robertus de Pointel Robertus de Canceleiso Goffredus de Mulle Cavata Concessit igitur et confirmavit Willelmus rex Anglorum et Mahild[is] regina eorumque filii sancto Florentio et monachis eius elemosinam quam eis fecerat Guillelmus de Braiosa Hec itaque annuitio sive confirmatio in sancti Georgii ecclesia videlicet de Baucheri Villa facta fuit et auctorizata Hanc siquidem annuitionem et confirmationem viderunt et audierunt isti Odo consul Hugo consul de Cestra Alanus Rufus Galterius de Meduana Henricus de Bello Monte Odo Gamelini filius Guillelmus Peurel Willelmus de Falesia Rogerius Bigotus Unfredus de Bonhon Richardus eiusdem filius Heunnus vicecomes Radulfus Terrerii filius Hansselinus Guill[el]mus monachus Rodomensisque archiepiscopus Raginaldus regis capellanus Bernardus Uspachi filius Post multum vero temporis edificata ecclesia cum eandem vellet dedicare Sagiensis episcopus nomine Serlo monitu Guillermi presente abbate sancti Florentii Lonliacensis abba Rannulfus iterum calumpniatus est sepius dictam ecclesiam Episcopus vero hoc audiens dedit iussu Guillelmi abbateque sancti Florentii favente placitum Rannulfo abbati Lonliacensi et monachis eius in curia Roberti consulis Consecravit igitur ecclesiam ut cui remaneret magis veneranda fuisset Perrexit ergo Guillelmus Braiosensis qui elemosinam suam tueri volebat a falsis calumpniatoribus apud Bonam Villam quo placitum debebat esse ad terminum constitutum cum Goscelmo sancti Florentii monacho qui cum magno labore predictam constituerat ecclesiam Ivit e contra Rannulfus abbas ad Bonam Villam ibi enim concilium fieri debebat prosequi calumniam Iussit itaque Rotbertus consul episcopis suis nobilibusque viris qui aderant ut rectum tenerent inter abbatem Lonliacensem Guillermumque Braiosense In crastina ergo videlicet quadam vta feria adsederunt ad placitum qui rectum tenere debebant iussu consulis Roberti magni regis Guillermi filii presente Guillelmo de Braiosa et expectante Interim autem Rannulfus abba monachique sui Guillelmus videlicet et Walterius qui quadam nasi particula minoratus erat fuge locum machinabantur Dereliquerunt ergo placitum nescientes quid dicerent confusi et verecundi ignorante consule ignorante abbate Cadumum quem duxerant ad placitum nescientibus etiam nobilibus viris qui eos prestolabantur ad placitum sicut consul constituerat eis Comperta igitur tanta derisione iratus est consul valenter mandavitque sigillo auctorizante Sagiensi episcopo ut sancti Florentii monachus teneret et custodiret omnesque res illorum in quantum posset ab omni hoste defenderet Mandavit comes etiam per ipsum eundem episcopum nomine Serlonem Lonliacensi abbati Rannulfo quatinus sancti Florentii monachis ius teneret quia provocaverat eos ad placitum in curia sua et sic turpiter dimiserat Huius placiti defectionis seu abbati mandationis tot testes habentur quotquot fuerunt de quibus tamen paucos enumeravimus Hoc igitur testificantur isti Odo episcopus Baioctarum Gislebertus Maminot episcopus Rogerius cardinalis Romanus Gislebertus abbas Cadumi Arnulfus abbas Troarcensis comes de Pontehio Robertus de Belesma gener eius Guill[er]mus comes Ebroicarum Rodulphus de Guader Engelramus filius Hilb[er]ti Heunnus Audup ex parte abbatis Lonliacensis Radulfus de Curto Landono de hominibus Guillelmi Braiosensis Odo Rufus Robertus de Punctello Radulfus filius Odonis Robertus de Canceliso Goffredus de Molle Cavata Guillermus de Lachernilla Rotgerius Boterel