Charter Document - 03770341

Charter Document - 03770341


Charter Number: 03770341
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1093
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f95v)

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Summi patris fuit consilium et sanctam ciuitatem suam celestem scilicet Ierusalem que superbia diaboli diuisa erat morte dilectissimi filii sui intercedente redintegraret et per redemptionem generis humani angelica dampna repararet Hac consideratione ego Willelmus dei gratia rex Anglorum Willelmi regis filius qui Edwardo rego iure hereditario successit uidens ecclesiam Anglorum ex parte diuisam et discordantem resarcire concupiui quod male scissum fuerat et ad unitatem uere caritatis reuocare quod diu indiscussum sub discordia manserat Redemi igitur de meis propriis possessionibus calumpniam quam habebat Eboracensis ecclesia et Thomas eiusdem ecclesie archiepiscopus super Lincolniam et super Lindissiam et super mansiones Stou et Dudham et dedi pro eis ecclesie sancti Petri Eboracensis iure perpetuo possidendas abbatiam sancti Germani de Selebi et ecclesiam sancti Oswaldi de Glocestria cum omnibus ad eas iure pertinentibus Et ita dedi archiepiscopo Thome et successoribus eius abbatiam sancti Germani sicut archiepiscopus Cantuariensis habet episcopatum Roffensem et propter hec predicta beneficia benigne dimisit et grauiter Thomas archiepiscopus in eternum consentiente clero eius predictam calumpniam in presentia mea et episcoporum et procerum meorum mihi et Roberto episcopo Lyncoln et successoribus eius Huius autem calumpnie redemptionem feci ego gratia eiusdem Roberti episcopi quia cancellarius meus extiterat Signum Willelmi regis Signum Anselmi Cantuariensis archiepiscopi Signum Thome Eboracensis archiepiscopi Signum Walchelini Wintoniensis episcopi Signum Gundulfi Rofensis episcopi Signum Willelmi Dunelmensis episcopi

Source (click image below to view full size)