Charter Document - 03770325
Charter Number: | 03770325 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1088 - 1091 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Willelmus dei gratia rex Anglorum concedo monasterio sancti Pancracii quod situm est apud Leuuas et monachis Cluniacensibus ibidem deo sanctoque Pancracio famulantibus pro salute anime mee et antecessorum meorum elemosinam quam Willelmus de Warenna predicte congregationi pro salute anime sue dedit mansionem uidelicet que Erceham nominatur quantum ipse in dominio suo inde tenebat In hoc autem dominio numeratur terra Pagani qui tunc temporis prepositus ibi erat Hanc igitur mansionem et quicquid quoquomodo ad illam pertinet eisdem monachis concedo et ut insolubiliter libere illud possideant regali auctoritate impero sicut Willemus illud in dominio suo habebat die qua uiuus et mortuus fuit Eadem auctoritate eis concedo totam terram quam Willelmus in dominio habebat in insula in qua monasterium reedificatum est quam ipse ad augmentum elemosine sue eis dedit Hidam etiam terre quam Eustachius in Borgemera possedit et ipse eodem modo eis dedit et ego eodem modo eis concedo Et ut donatio hec firma et inconcussa perpetuo maneat signo sancte crucis manu propria confirmaui et manibus fidelium meorum testificandum tradidi Signum + Willelmi regis Signum + Gunnulfi episcopi Signum + Willelmi Teforensis episcopi Signum + Rogeri comitis Signum + Roberti comitis Signum + Walteri Gyphardi Signum + Henrici de Ferrariis Signum + Henrici de Bellomonte Signum + comitis Alani Signum + comitis Hugonis de Cestria Signum + Reotgerii de Busliaco Signum + Bernardi de Nouo Mercato Signum + Walterii de Aincurte Signum + Ricoardi Signum + Radulfi de Caisneto Signum + Ricardi Signum + Hugonis filii Golde Signum + Godefridi de Petraponte Signum+ Hugonis de Wanciaco