Charter Document - 03770313

Charter Document - 03770313


Charter Number: 03770313
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1088 - 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Anglorum rex archiepiscopis episcopis abbatibus iusticiariis et omnibus hominibus suis et ministris per Angliam salutem Sciatis quod ego Willelmus Anglorum rex filius Willelmi Anglorum regis et Normannorum ducis pro salute anime mee pro salute quoque animarum Edwardi regis et Willelmi regis patris mei matrisque mee Matildis regine necnon pro statu regni mei consilio et assensu Eboracensis archiepiscopi qui aliquando inde mouit questionem autorizo sancte Marie Eboracensis cenobii ecclesiam et situm loci ipsius cenobii quantum est de extra ciuitatem a Galmou usque ad filum aque Vsie cum sede molendini et confirmo et concedo in puram elemosinam et dono Stephano abbati et successoribus eius et predicto cenobio terras ecclesias decimas siluas plana stagna molendina et alias possessiones suas possidendas liberas et quietas ab omni terreno seruitio in perpetuam possessionem cum eisdem legibus et libertatibus et dignitatibus et consuetudinibus quas habet ecclesia sancti Petri Eboracensis uel ecclesia sancti Iohannis Beuerlacensis aut sicut aliqua ecclesia in tota Anglia magis est libera sit et hec libera et omnes terre ad eam pertinentes quas nunc habet uel quas rationabiliter adquirere poterit unde quedam hic subscribuntur Willelmus itaque pater meus dedit abbatie supradicte in Apelton iiij carucatas terre in Normaneby iij in Spantona ij in Lestingham iij in Eboraco ecclesiam sancti Michaelis et sex mansuras terre et quod Hernegrimus monachus tenuit hoc est Painesthorp et quicquam habuit in Kyrkeby et in Hunkelbi et in Eboraco duas mansuras terre et ecclesiam sancti Saluatoris Ego quoque ex augmento doni mei addidi in Grimeston iiij carucatas terre et dimidiam Comes uero Alanus post me et patrem meum huius abbatie inceptor et institutor dedit ecclesiam sancti Olaui in qua capud abbatie in honorem sancte Marie melius constitutum est et burgum in quo ecclesia sita est a Galmou uersus Cliftonam et uersus aquam nouem carucatas terre in Cliftona et dimidiam et uillam de Ouertona in Hoilandia ecclesiam sancti Botulfi et quod ei pertinet et unam carrucatam terre et sedem molendini ecclesias Gillinge et Catrice et decimas de dominio castellarie sue Berengerus de Todeni dedit in Lestingham unam carucatam terre in Spantona sex in Mispertona Kirkeby viij carucatas et dimidiam in Dalby iij in Scakelden sex bouatas in Lindeshei unam carucatam terre et in Binnebroke ecclesiam et iiij acras Hugo Baldrici filius in Hotona viij carucatas terre in Normanby iij in Mispertona iij Osbertus de Archis in Popeltona iiij carucatas terre in Apeltona iij et sedem molendini in Hessai ij et dimidiam Odo balistarius in Grimistona iiij carucatas terre et dimidiam Gillebertus de Gant in Fereby x bouatas W de Scois ecclesiam et unam carucatam terre in Banham Ilbertus de Laci in Strettona et in Gereford v carucatas terre et dimidiam et ecclesiam Omnes iste terre uel quas impostorum rationabiliter adquirere poterit predicta abbatia uel maneria uel celle uel quecunque possessiones sint quiete de placitis et querelis et murdro et latroncinio et scutagio et geldis et danegeldis et hidagiis et de operationibus castellorum et pontium et parcorum et de ferdwyta Concedo insuper eidem abbatie pacis fracturam et pugnam in domo factam et domus inuasionem et omnes assultus hominum suorum et soc et sac et tol et etam et infangenethef et utfangenthefe Concedo insuper ut post obitum abbatis eiusdem ecclesie ex eadem congregatione eligatur alius Et si uicecomites uel ministri eorum habent querelam contra homines sancti Marie dicant abbati Eboraci et statuta die ueniant ad hostium sancte Marie et ibi habeant rectum de omnibus querelis et non eant homines sancte Marie nec ire cogantur ad comitatus uel schiras uel tridings uel wapentacs uel hundrez Testibus comite Alano Milone Crispin