Charter Document - 03770311

Charter Document - 03770311


Charter Number: 03770311
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus [dei gratia] rex Anglorum omnibus episcopis [baronibus] comitibus uicecomitibus et omnibus optimatibus suis francigenis et angligenis in illis comitatibus in quibus sanctus Augustinus habet terras salutem Sciatis me dedisse deo et sancto Augustino et fratribus ut habeant eorum saca et socna et pacis fracturam et pugnam in domo factam et uie assaltus et latrones in terra sua captos latronumque susceptionem uel pastionem super illorum proprios homines infra ciuitatem et extra theloneumque suum in terra et in aqua atque consuetudinem que dicitur teames et super omnes allodiarios quos eis habeo datos Nec uolo consentire ut aliquis in aliqua re de his se intromittat nisi eorum prepositi quibus ipse hec commendauerint quia habeo has consuetudines deo datas et sancto Augustino pro redemptione anime mee sicut gloriosus rex Willelmus pater meus antea fecerat Et nolo consentire ut aliquis hec infringat propter amicitiam Valete