Charter Document - 03770290

Charter Document - 03770290


Charter Number: 03770290
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Will[elmus] dei gratia rex Angloru[m] Osmundo Salesberiensi episcopo et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Wiltescire salutem Sciatis me concessisse et precepto patris mei dedisse ecclesie sancti Martini de Bello et monachis ibidem deo seruientibus unum manerium quod uocatur Bromha[m] cum omnibus appenticiis suis et cum omnibus rebus et regalibus consuetudinibus sibi adiacentibus scilicet cum saca et socna et tol et theam et infangenetheof et warpenig et murdr[is] et lestagiis et opere pontium et castellorum et clausurarum et omnibus aliis operibus et auxiliis Volo ergo et firmiter precipio ut sic libere et quiete et in pace eum monachi teneant ab omnibus consuetudinibus geldis et scotis et hidagiis et danegeldis et omnibus placitis et querelis et scires et hundr[edis] et de exercitibus sicut pater meus liberius et quietius tenuit uel tenere potuit Et defendo ne aliquis eis iniuriam inde faciat super forisfacturam meam magis quam faceret si ego illud manerium in mea dominica manu tenerem sed ut eos adiuuetis in loco meo ut bene et honorifice semper teneant et pro anima patris mei et matris mee et pro me et pro uobis deo libenter seruiant Et precipio quatinus homines illius manerii per totam terram meam mercata sua absque thelonio sicut dignum est faciant Test[ibus] Eudon[e] dapifero Roger[o] Bigot Gisleb[erto] filio Ric[ardi] Apud Wintonia[m]