Charter Document - 03770288
Charter Number: | 03770288 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1077 - 1078 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Si vere vanitas dici potest quicquid habetur sub sole Salomone testante frustra conamur quod tam propere transit aggregare Quod si ita est quemque gazas illic condere oportet ubi perpetem haberi possunt nempe ubi sunt illi quos tanto fulgentes decore istius agnovimus seculi atque tot comitum stipatos cuneis Fortasse in iniquitatibus suis fuere abominabiles nihil secum preter peccata portantes Unde necesse est cum omni diligentia unum quemque suos examinare actus ac summopere cavere ne ad aream Domini reuertatur vacuus Idcirco ego Hunfridus admodum locuples gratia Dei ne dicatur mihi bona tua in vita recepisti thesaurisare ergo aliquid ubi nec possit furari nec a tineis corrumpi Verum ne hec dicta in cassum esse prolata videantur post expletionem monasterii s[ancti] Petri Pratellensis quod ad usum monachorum iuvante Deo construxi obnixis precibus coniugis mee Alberade nomine in eadem villa in honorem summi conditoris et gloriosissime Virginis Marie sanctique Leodegarii martyris alteram construxi basilicam quatinus inibi sanctimoniales in sequenti evo suo Christo militent quarum usibus ex nostris possessionibus pro posse concedimus Damus itaque s[ancte] Marie abbatie predicte septem quoddam vinee quod proximum est edificio basilice in usum famularum eius Damus iterum illam terram quam a Saffrido mutuavi mus scilicet duos mansos ad Magnas Maras ubi manent Osmundus Ficart et Anschitillus Rusticus vir Gaudie Damus iterum illam terram pro qua Turulfo recti conventione allodii quatuordecim libras denariorum dedimus quos pro filio suo Gisleberto redimendo tribuit quem Vazo Drogensis tenebat in vinculis que tantum erat proxima ecclesie ut etiam hospitia et viridaria in eam stabilirentur Damus iterum quicquid habemus in villa que vulgo Sigliacus dicitur scilicet in plano et in saltu Damus iterum quandam terre particulam que Novus Boscus appellatur et vulgo dicitur Aincuria quam emimus ab Hugone Baiocensi presule Damus iterum quicquid habemus in villa nomine Stortreta scilicet et in plano et in haya et in saltu Damus iterum quicquid habemus in villa que vulgo Bretot dicitur Damus iterum Grinbordivillam cum omnibus appenditiis suis pro qua dedimus quoddam allodium nostrum nomine Billemont quod emimus magno pretio denariorum palliorum caballorum a Radulfo filio Avenie ituro in Apuliam cuidam militi nomine Richardo Damus iterum quicquid habemus allodii in Anschitilli villa et tertiam partem molendini Damus iterum duo molendina que habemus in Cornevilla parentum nostrorum hereditate a nobis possessa Duamus etiam quicquid terre Wimundus habet in eadem villa Damus quoque quicquid habemus in terris et in vineis et in villa que vulgo Bodelfa dicitur et hoc consensu Malgerii archiepiscopi ut presens subscriptio demonstrat confirmata pontificali authoritate Ego episcoporum Dei gratia episcopus Melgerius pro redemptione anime mee fidelium meorum usus consilio concedo ac potius perpetualiter dono Deo ac sancte eius atque gloriosissime genitrici nostre communi protectrice Marie in loco qui est in honore eius atque victoriosissimi martyris Leodegarii dicatus quicquid Hunfridus tenuit ex me in Bodelfa ad subsidium que ibi divinis instant officiis sanctimonialium feminarum ea videlicet conditione ut abbatissa eiusdem monasterii semel in anno in solemnitate eiusdem Dominatricis nostre et Domine Marie in episcopio suo deserviat Quod huius subscriptionis signo + laudo Huius vero adstipulationis nos legitimi testes sumus Ego Walcherus Heppo Ansfridus Hugolinus Richardus Rozelinus Godobaldus ipsius archiepiscopi cubicularius His ita datis ne quis in futuro calumniam intulisse foret ecclesie famulabusque Dei inibi famulantibus in dedicatione ipsius ecclesie Hugo Grammaticus Rothomagensis archidiaconus ex precepto domini Hunfridi excelsa voce commonuit ut si quis his donis calumniam inferre vellet libere et in aures omnium protulisset Ad hanc vocem omnis vicinia leto clamore absque ulla contradictione quod ipse fecerat unanimiter concessit Postea Hugo Lexoviensis episcopus hanc dedit excommunicationem si quis de supradictis rebus iniuste aliquid subtraxerit aut calumniatus fuerit damnetur Defuncto ergo Hunfrido constructore loci filii eius Rogerius Bellimontis et Rotbertus dapifer Guillelmum comitem marchionis Roberti filium cum magno comitatu militum adduxerunt ad supradictum monasterium quorum oratu pro sua suorumque salute donationem supra altare posuit de his omnibus que Hunfidus dederat et manu propria cum cunctis principibus cartam confirmavit Hac confirmatione animati vicini et compatriote nonnulli dono nonnulli pro pignore de terris suis dederunt Deo et s[ancto] Leodegario Unde quidam miles Rodolphus et frater eius Odo pro matre sua Feurolta triginta terre iugera dederunt supradicte ecclesie in Tregevilla Idem vero Odo alia triginta terre iugera in Corbello Domne Alberadi pro centum solidis pignus dedit domna abbatissa Emma quindecim libras pro eadem terrula pro conditione non mutata accepit Dedit quoque Rogerus supradicti loci dominus et mater eius Alberada s[ancto] Leodegario duos mansos terre in Corbello monte de terra Turchetilli sui avunculi Habet etiam supradicta ecclesia in eodem Corbello monte duodecim iugera a Gisleberto ei in pignus accepta pro quadraginta quinque solidis Dedit etiam idem Gislebertus in Pratelli villa Os[berni bu]bulci arat[oris] viginti quatuor acras pro filiabus suis Dedit quoque dimidiam partem ecclesie vel decime Anschitilliville et quinque virgas terre Turstinus vero frater eius dedit duas partes decime sibi competentis pro filia sua Dedit quoque idem Turstinus in Corbello monte pro filia sua duodecim acras terre et in villa Pratelli duodecim iugera terre pro societate quam ipse accepit et uxor eius et filii in inferiore rivo et sufficiens spatium ad faciendum vivarium et molendinum dedit quoque duas acras terre inter montem et fontanam ubi manet Richelius Item Turchitillus sororius eiusdem Turstini dedit s[ancto] Leodogario triginta iugera in Turvilla de Alnet pro anima uxoris sue Durande que fuit monacha in ipso monasterio et illic iacet sepulta concedentibus fratribus sius Gisleberto et Turstino Hanc terram mutuavit Emma abbatissa a filiis Duneline et tantum dem terre accepit Post obitum Hunfridi s[ancte] Marie sanctique Leodegarii ecclesie constructoris Guillelmus eiusdem filius videns quia terrena omnia tonseunt nihilque divitie divitibus prosunt verum etiam non prosint nisi illis qui eas pro sui redemptione Christi pauperibus distribuunt Ne foret expers beneficii a parentibus incepti et ne ex toto illud dictum Evangelicum in Die Iudicii improperaret sibi Esurini non me pavisti in augmentum bonorum ecclesie triginta mansos terre eisdem sanctis tribuit in illa sylva que Ouce vulgo nominatur concedente Rogerio Guillelmus iterum de Scalfou s[ancte] Marie sanctoque Leodegario pro sua quadam filia ab abbatissa Emma in monasterio recepta medietatem cuiusdam ville quam vulgari nomine Malogium nominamus concessit et decimam duorum molendinorum in villa que Verpucia dicitur Dedit etiam terram Spinarum quam ab ipso Gislebertus Condatensis tenebat ea videlicet conditione ut post mortem Gisleberti predicta ad ecclesie fiscum rediret Huic conventioni Gislebertus et uxor eius interfuerunt utrique etiam cum letitia magna faverunt Guillelmus filius Godefridi pro filia sua in monasterio recepta dedit decimam suam in villis testibus Radulfo filio eius et Roberto clerico Item Godfredus pro sua quondam filia in congregatione recepta ecclesiam Ratarum cum totius ville decimis concessit Item Hunfridus de Bohum medietatem ville Puceu et decimam quam ab ipso acceperat quidam Hildulfus cognominatus Parvus in vadimonium pro quadraginta solidis Emma quoque abbatissa transmisit illi Hildulfo quadraginta solidos per Gaufredum clericum et per Turchitillum talisque fuit conventio ut post decessum suum quicquid habet in predicta villa pro redemptione sua suorumque sit ecclesie Hoc etenim annuerunt filii eius Robertus et Richardus donumque super altare posuerunt Dedit etiam idem Hunfridus decimam Barbiville et ecclesiam s[ancte] Marie et decimam burgi Carentoni vulgo nominatum cum presbyterio Nec multo post auxit et confirmavit hoc donum pro alia filia sua in monasterio recepta et filii eius Richardus et Hunfridus Radulfusque Constantinus consanguineus eorum itidem posuerunt donum super altare testibus Esturo dapifero Osberno Gaufrido clerico Helberto preposito Almerico pistore Habet etiam eadem ecclesia terram ville quam quondam dedit Grento de Fontenay et Osmundo de Matu cum filia sua quam accepit in coniugio Osmundus vero dedit eam Gisleberto Condatensi cum filia sua Ascelina Et ipsa quando sacrum velamen accepit dedit eam s[ancto] Leodegario et neque frater neque filia partem nec hereditatem in ipsa habeat Dedit etiam terram Columbine ville quam Gislebertus maritus eius a Rotberto de Carbonaria nepote suo acceperat in vadimonio propter viginti quatuor libras ea sanctione ut si Rotbertus quandoque rediret sub eius ditione redderetur et abbatissa ab eo reciperet viginti quatuor libras Rogerius quoque loci dominus concessit sancto decimam Normannivilla et tres ecclesias in eadem villa scilicet s[ancti] Valdi s[ancti] Germani et s[ancti] Leufredi Et idem Rogerius die qua filia sua ingressa est monasterium dedit decem libras uno quoque anno de teloneo suo et molendinum in Ponte Aldemari et decimam Courteville villam quoque quam Minorem Salernam dicunt Dedit etiam tres agripennos prati in tractu Pontis Aldemari et in Hispania tres mansos terre iuxta hos agripennos dedit etiam Guibertus quicquid terre habet a Risla usque ad Nemus Alveorum et hoc pro filia sua Habet etiam hec eadem ecclesia terram in villa quam vulgari nomine Breitot appellamus dono Hugonis vicecomitis appositis limitibus determinatam et decimas quatuor hominum et triginta acras de terra Rogerii Caudos Dedit etiam Reginaldus Grammaticus in Hispania terram quam cum uxore sua accepit et ecclesiam s[ancte] Marie Breitot pro filiabus suis Emit quoque Emma abbatissa in eadem villa Breitot sexaginta terre iugera ab Hilberto Heduini filio decem libris pro redemptione sui corporis datis Quidam vero Guimundus Bollit cognominatus calumniam molendinis Corneville inferebat sed acceptis a supradicta abbatissa decem solidis dereliquit et idem Guimundus eisdem molendinis necessaria concessit extensiones scilicet riparum in sua predia et casulam cum suis appenditiis concessis sibi quinquaginta quinque solidis ab ipsa abbatissa quos de supradictorum molendinorum emolumento debebat Dedit quoque Ansgerius et uxor eius Emma quicquid in terra et vineis et in prato habebant in Prisciniaco concedentibus Richardo et Guillelmo Post mortem vero Ansgerii Gamalinus quidam consanguineus eius huic dono calumniam intulit sed acceptis a supradicta Emma abbatissa quadraginta solidis in presentia multorum testium donum concessit Emit quoque eadem abbatissa a Ioanne Philibertense quindecim libris decem mansos terre et ipse donum super altare posuit Hunfridus vero constructor sepe dicte ecclesie dum moreretur sex hospites terre in Aincuriam quam iam dederat s[ancto] Leodegario dedit Gosselino filio Osmundi annuente Emma abbatissa et tali pacto ut serviret sancto et inibi famulantibus Idem quoque Goscelinus fecit sanctum Leodegarium heredem sui de ista terra dum iret Andegavis in exercitum nullo herede superstite vel parente vel auctore qui velit eam usurpare hereditario more et hoc confirmavit super altare s[ancti] Leodegarii in presentia totius ecclesie excommunicando omnes qui aliquo modo eam abstulerint ab ecclesia Roscelinus denique filius Turolfi dedit eidem ecclesie in qua etiam iacet sepultus pro redemptione anime sue decem acras ad Rethel Anfredus vero frater eius dum iret in Angliam terram dedit duas acras in Corbellomonte pro societate Habet etiam hec ecclesia decimam Raniville cum duobus hospitibus quam dedit Rotbertus de Rie pro sua nepte Habet et decimam de Villei dono Guillelmi filii Godefridi pro sua filia Guillelmus Anschitilli filius quicquid terre in Sturcreta et in Coletot habebat s[ancto] Leodegario perpetualiter concessit pro anima sua et pro sororibus suis et pro pretio quod ab abbatissa Ansfrida accepit cum in Hispaniam iturus esset sub testimonio Guillelmi archidiaconi Hunfridi presbyteri Gaufridi Turstini Gilberti et aliorum Dunelma quoque soror Rogerii Bellimontis dedit in villa que vocatur Boscus Achardi quemdam medie situum Ascelinum nomine tenentem quadraginta acras terre pro filia sua Synodalem redditum ecclesie s[ancti] Michaelis ego Hugo episcopus Lexoviensis ecclesie Sancti Leodegarii perpetualiter concedo et confirmo + Signum Willelmi regis Anglorum Signum Mathildis regine Anglorum Signum Michaelis Abricensis episcopi Signum Willelmi Ebroicensis episcopi Signum Gisleberti Lexoviensis episcopi Signum Goisfredi Constantiensis episcopi Signum Goisfredi de Calvomonte Signum Roberti filii Anschetilli Signum Roberti comitis filii regis Signum Hunfridi de Bohun Signum Rogerii de Bellomonte Signum Rogerii de Monte Gomerico Signum Roberti de Bellomonte Signum comitis Moritonii Signum Willelmi dapiferi Signum Henrici Bellimontis Signum Gosfridi Bainardi al Bernaii Signum Adelize uxoris Bainardi Signum Rogerii filii Bainardi Signum Guillelmi filii Bainardi Testibus his Gosfrido filio Germundi et Radulfo filio Geroldi et Gosfrido Gorneville et Rotberto filio Ascelini Girvaville et Corbuine et Richardo clerico filio Grip Ex nostra parte Radulpho Aedili et Goisfredo clerico Osberno portario Serlo pistore Radulfo Piat Walterio de Salerna