Charter Document - 03770255

Charter Document - 03770255


Charter Number: 03770255
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Geroldus miles Christi in presentia Willelmi regis Anglorum et eodem annuente pro salute anime mee et Emie uxoris mee et parentum meorum et amicorum concedo sanctimonialibus sancti Amandi ecclesiam de Rolmari et omnem decimam preter tertiam partem quam presbyter habet qui eidem ecclesie deservit Dono etiam quinque agros terre De equabus igitur et vaccis de porcis quoque ac de ovibus decimam eiusdem ville concedo sanctimonialibus Preterea IIII hospites sine aliquo servitii retentu in Gunnovilla tribuo De IIII molendinis quorum duo habeo in villa que dicitur Duim et II in altera que dicitur Barentin decimam sancte Marie et sancto Amando concedo Cum supradictis donis de teloneo quod habeo apud Archas decimam tribuo De mercato simul quod habeo apud Duim decimam dono Huius rei sunt testes Michahel episcopus Abrincensis Alann[us] ruf[us] Roger[us] de Monte Gomerico Radulf[us] filius Herluini Hugo Broc Pro istis rebus concesserunt sanctimoniales Heroldo et Emme uxori sue que iacebat in cimiterio predicte ecclesie et antecessoribus suis participes fieri omnium benefitiorum eiusdem ecclesie attestantibus his Osb[er]no de Novo Foro Waltero sacerdote Rob[er]to de Botes Drogo de Peissei + Geroldi + Willelmi filii eius + Willelmi regis Anglorum + Mathildis regine + Roberti filii Geroldi Ego Johannes sancte Romane ecclesie apostolicus hoc privilegium proprie manu affirmo signo crucis + dominice Siquis iniuste hoc destruere voluerit damnatus et excommunicatus atque maledictus pereat cum Iuda traditore cum Herode at Anna atque Caipha et cum omnibus qui in inferno deputati sunt Fiat fiat fiat