Charter Document - 03770235
Charter Number: | 03770235 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1080 - 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W rex Anglorum Remigio episcopo et P de Valoniis et vicecomiti et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis de Hertfordscire salutem Sciatis quia volo et firmiter precipio ut Sanctus Petrus et monachi Westmonasterii habeant manerium quod nominatur Aegate cum ecclesia et silua cum molendinis et prato et cum omnibus appendiciis suis sicut Alfwinus Cottun et uxor sua pro animabus suis predicto Sancto donauerunt et sicut rex Edwardus melius et plenius et liberius eis concessit cum saka et soka cum tol et theam et latrone et cum omnibus rebus et consuetudinibus et legibus Et nolo ut aliquis de illo aliquid auferat vel diminuat nec ullus aliquam omnino habeat intromissionem vel calumpniam aliquo tempore nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii T Willelmo episcopo Dunelm et Walchelino episcopo Winton et Rodberto comite de Mellent et Iuone Taillebosc et Rodberto de Oleyo Apud Windresores