Charter Document - 03770217
Charter Number: | 03770217 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1080 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglie vicecomitibus et ministris omnibusque suis fidelibus Francis et Anglis de Londonia salutem Sciatis me concessisse Deo et Sancto Petro Westmonasterii et Vitali abbati donum quod Alwoldus de porta Sancti Botulphi eis dedit quando monachus ibi effectus fuit id est curiam suam dominicam cum omnibus suis et unum warf quod est ad caput pontis Londonie et alias terras suas quas in eadem urbe habuit sicut rex Edwardus melius et plenius concesserat Et volo et precipio ut bene et quiete et honorifice cum saca et socna et omnibus consuetudinibus eas predictus Sanctus teneat Et defendo ne aliquis inde illis ullam iniuriam faciat T Walchel Wint episcopo et Willelmo Dunelm episcopo et R comite de Mell et H comite de Waruuic Apud Westmonasterium