Charter Document - 03770193

Charter Document - 03770193


Charter Number: 03770193
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1080 - 1084
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1819/1

Charter:

[Temporibus R]icardi comitis Normannie et Rotberti eius filii et Will[el]mi filii predicti Rotberti fuit quidam eorum capellanus Baiocis Ernaldus nomine [pot]ens in prediis et domibus infra civitatem et extra civitatem que emerat suo auro atque suo argento Quo mortuo tempore [Willel]mi Normannorum ducis Stephanus nepos predicti Ernaldi iure hereditario successit in hereditatem sui avunculi dono [Wil]lelmi Normannorum ducis Qui Stephanus habuit puerulum ex quadam muliere vidua nomine Oringa et sorore Normanni []ambarii apud Baiocas Quo puerulo mortuo nesciente Stephano femina illa ingeniosa dando pretium Xcem solidorum per annum emit puerulum a quadam muliere que habitabat in villa que dicitur Merdiniacus et illa femina vocabatur Ulburga Quem Stephanus credens suum iure heredem hereditavit illum de suis allodiis id est de domibus quas habebat ad portam arboream infra civitatem et de xii acris terre quas habebat ad aureum fontam extra civitatem et pluribus ortis censum illi reddentes Deinde mortua femina Stephani prius et postea ipso mortuo supradicta femina de Merdiniaco non habens pretium sui pueruli quod solita erat habere reclamavit suum infantem et non potuit habere pro parentibus femine Stephani Cuius femine clamor perveniens ad Will[el]mum ducem iam factum regem et ad Matildam uxorem eius in villa que dicitur Bona villa fecit rex inde tenere placitum qua probatione mulier illa rehaberet suum puerum Et diiudicavit rex Will[el]mus et Ioh[anne]s archiepiscopus et Rogerus Belmontensis et alii conplures quod femina illa que puerum reclamabat per iudicium ferri calidi rehaberet suum filium si Deus eam servaret illesam Ad quod iudicium videndum misit me Rainaldum suum clericum rex Will[el]mus et Mathildis uxor eius Baiocas et precepto regis ibi affuerunt mecum Will[el]mus archi diaconus qui nunc est abbas Fiscannensis et Godselmus archydiaconus et Rotb[er]tus Insule cum Albereda uxore sua et Euremarus Baiocis et alii conplures ex melioribus hominibus civitatis Quo iudicio portato in monasteriolo sancti Vigoris fuit mulier illa que puerum reclamabat Dei iudicio illesa me vidente et prenominatis hominibus Quod rex per me audiens et per prefatos viros accepit in suum dominium possessionem Stephani et dedit eam regine et regina dedit michi concessu regis domos et xii acras terre que iam predixi et ortos et omnia que habuerat Stephanus de suo alodio Nam alias res eiusdem Stephani que pertinebant ad ecclesiam sancti Joh[anni]s que erat capella regis dederat iam rex Thome suo clerico nondum archyepiscopo Deinde ego Rainaldus Dei bonitate veniens ad ordinem sancti Benedicti Gemeticum petii et quod Baiocis tenueram de rege Will[el]mo et Mathilde regina eorum concessu et sigillo eodem loco concessi et quamdiu in clericali habitu fui quiete hec omnia et absque ullius calumpnia tenui Et si loco sancti Petri Gemmetico rectum conceditur quiete omnia que predixi et dedi habebit quia quiete eam tenueram et in clericali habitu ut predixi Gauffredo clerico cognomento Masculo unum ortum dedi de prefato alodyo ut inde serviret mihi et alium Euremaro xi solidos reddentem per annum Pro quo idem Euremarus interesset meis placitis si necesse fuisset et quotiens venirem Baiocas per annum preberet mihi de suo prima nocte vinum et cervisam et panem factitium per consuetudinem et victum equorum et hoc testimonio Regine domine mee Et si opus haberem acrederet mihi usque ad centum solidos in civitatem Et tercium ortum dedi Vitali clerico ut inde mihi serviret Et nemo istorum potest vendere ortos istos nisi abbati et monachis neque alicui sine licentia ipsorum Hec omnia que prescripsi bene novit ita esse Vitalis clericus qui in omnibus mecum interfuit et si alicuius timore aut amore veritatem huius rei negaverit excommunicet illum Deus omnipotens et ego in quantum possum Et ille bene scit domos infra civitatem et terram extra civitatem positam semper fuisse quietas ab omni consuetudine Normannorum principis scilicet theoloneo gildo molta molendinorum et custodia vigiliarum Et dominus predicte terre si faceret adducere vinum suum de Argencis esset quietum suum carragium apud Cadomum et apud Baiocas Et ut audivi Samson clericus clamat in predictis rebus Sed tunc non clamavit quando ei vendidi unam de domibus infra civitatem cum terra ipsius domus sexaginta libris de quibus habui quinquaginta libras et adhuc debet mihi x libras in weredono Et adhuc habeo homines qui eosdem denarios receperunt Et hoc fuit factum testimonio regine Et tunc temporis bene erat Samson cum rege Willelmo et Mathilde regina qui illi facerent rectum de suis clamoribus si aliquid iuste clamaret Et si in illa terra aut in illis domibus se aliquid recti habere sciret nullo modo michi tunc denarios prefatos dedisset