Charter Document - 03770192
Charter Number: | 03770192 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1078 - 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod ego Willelmus de Warenna et Gundreda uxor mea pro redemptione animarum nostrarum consilio et assensu domini nostri regis Anglorum Guillelmi donamus Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest domnus Hugo abbas in eadem Anglorum terra ecclesiam sancti Pancracii cum his que ad eam pertinent et terram duarum carrucarum in proprio in Suamberga cum villanis ad eam pertinentibus et unius in terra que nuncupatur et villam Falemelam ubi sunt tres carucatas proprie cum his omnibus que ad eam pertinent sicut tenebat eam supradicta uxor mea