Charter Document - 03770176
Charter Number: | 03770176 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1070 - 1083 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum Odoni fratri suo episcopo Baiocensi et comiti de Cantia et Hamoni vicecomiti et omnibus fidelibus suis in comitatu Cantie Francigenis et Anglis salutem Sciatis quod ego concedo Lanfranco Archiepiscopo omnes consuetudines in ecclesia de Neuentuna quas solebant habere antecessores eius melius et plenius tempore antecessorum meorum regum Hoc idem etiam concessi et de consuetudine quam predicti antecessores eius habebant de ecclesia Sancti Martini de Doffris et Sceapeia Quia volo ut ipse Lanfrancus et mater nostra ecclesia Christi honorifice habeat et teneat omnia que iuste habere debet et sui iuris sunt Nec aliquo modo consentire volo ut aliquis aliquam iniustitiam ei faciat super amicitiam meam neque in consuetudinibus suis neque in aliqua alia re